OCR
© 14 tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum 4) ponat oportet, et vultum illum Titanicum 5), quo, cum lubet, Deos omneis territat, planeque histrionum more aliena sumenda misero persona, si quando velit id facere, quod nunquam non facit, hoc est, ra:dororely. Jam vero Stoici se Diis proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum, tamen huic quoque, si non barba, insigne sapientiae, etiamsi cum hircis commune 6), certe supercilium erit ponendum, explicanda frons, abjicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper. In summa, me, me, inquam, sapiens ille accersat oportet, si modo pater esse velit. Et cur non apertius meo more vobiscum fabuler? Quaeso num caput, num facies, num pectus, num manus, num auris, quae partes honestae putantur, progenerant deos aut homines? Non opinor, imo ea pars, adeo stulta, adeoque ridicula, ut nec nominari citra risum 4) Cui dextra trisulcis ignibus armata est (Ov. Met. II. 848). 5) i. q. torvum (more Titanum). Sumpsit hanc vocem, Romanis ignotam, ex Lucianeo dpsud re xai Trrav@dec PaAé7ew (Cf. Tim. 54, Icarom. 23, Philops. 22). 6) Sapientem pascere barbam, Hor. Sat. II. 3, 35.