OCR
II fortunatis, ubi &orapra xa) dyjpora *) omnia proveniunt. In quibus neque labor, neque senium, neque morbus est ullus, nec usquam in agris asphodelus, malva, squilla, lupinumve, aut faba, aut aliud hoc genus nugarum 5) conspicitur. Sed passim oculis, simulque naribus adblandiuntur moly, panace, nepenthes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa, viola, hyacinthus, Adonidis hortuli 6). Atque in his quidem nata delitiis, nequaquam a fletu sum auspicata vitam, sed protinus blande arrisi matri. Jam vero non invideo 7@ trdérw Kpovlwv: capram altricem 7), cum’ me duae lepidissimae nymphae suis aluerint mammis, Methe Baccho progenita, et Apaedia Panos filia 8), Quas hic quoque in caeterarum comitum ac pedisequarum mearum. consortio videtis. Quarum mehercle nomina, si voletis cognoscere, ex me quidem non nisi Graece audietis, 4) Od. IX. 109. Cf. Plaut. Trin. II. 4, 148 (549) et Hor. Epod. 16, 42. 5) “AcgddeaAos et paadéyy sunt apud Hes. (O. et D. 42); malva, faba, lupinum apud Hor. (C. I. 31, 16, Sat. II. 3, 182); idem memorat squillas (Sat. II. 4, 58 et 8, 42), sed sunt ei cancelli maris, cum hic herbae significentur, quibus pauperes vescebantur, ut nugis, rebus nullius pretii. 6) M&Av, Od. X. 305; Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, Plin. H. N. XXV. 11; Awrée est #vbsvoy eldæp, Od. IX. 84; Ad. h. designant res leviculas parumque frugiferas et ad brevem praesentemque modo voluptatem idoneas, quales vel in testis alebantur. Cf. Ad. I. 1, 4 (p. 26C). 7) Ov. Fast. V. 115. 8) "Amaid/a est orbitas, dra:defe nusquam invenitur, éradeucla inscitia est, quam vult. Medy i. q. temulentia. Omnia haec a nostro ficta.