OCR
9 prognata sim 2) id jam Musis bene juvantibus exponere conabor. Mihi vero neque Chaos, neque Orcus, neque Saturnus, neque Japetus ?), aut alius id genus obsoletorum ac putrium Deorum quisquam pater fuit, sed Iàoŭroc, ipse unus, vel invitis Hesiodo et Homero, atque ipso adeo Jove, rarp àvòp@v Te de&v Te 4), Cuius unius nutu, ut olim, ita nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius arbitrio bella, paces, imperia, consilia, judicia, comitia, connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, jam spiritus me deficit, breviter publica privataque omnia mortalium negotia administrantur. Citra cujus opem, totus ille poeticorum numinum populus, dicam audacius, ipsi quoque Dii selecti 5), aut omnino non essent, aut certe oixdcira: ®) sane quam frigide victitarent. Quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propitium, is vel summo Jovi, cum suo fulmine mandare laqueum possit 7). Toro rarpòs eUgoma: shvai 8). At2) Laudatores enim ab ortu incipere solent. 3) Ilp@riota ydoo yévero, Hes. Theog. 116 (Ov. Metam. TI. 5); Juppiter dicitur filius esse Kpévou xa? Xpévov, Arist. de mundo, 7 (Hes. Theog. 19, 73, Ov. Met. I. 113); de Iapeto conferantur Il. VIII. 479; Hes. Theog. 507; Verg. Georg. I. 278. 4) Transfertur hoc hemistichium, apud utrumque saepius obvium, in Plutum, de cuius Dei vi ac potestate scite egit Aristophanes. 5) De his, qui secundum Varronem XX numero sint, disputat Augustinus in libro De civit. Dei VII. c. 2, 3, 33. 6) Dicitur de Diis, quibus domi cenantibus nectar et ambrosia epulae sunt, si ex sacrificiis nihil quicquam nidoris cruorisve libare iis licet (Lucianus, de sacrificiis, 9). 7) i. q. iubere se ipsum laqueo suspendere, ex Iuv. Sat. X. v. 53. 8) Divinam sibi naturam sollenni hoc hemistichio vindicat. 2