amini? Sum etenim uti videtis, vera illa largitrix dev 3)
quam Latini STULTITIAM, Graeci Mar'IAN appellant.
3) dwrÿpes éduv, Od. VIIL 325.
Quanquam quid vel hoc opus erat dicere, quasi
non ipso ex vultu fronteque, quod ajunt 1), satis
quae sim prae me feram, aut quasi si quis me Mi¬
nervam aut Sophiam esse contendat, non statim solo
possit obtutu coargui, etiam si nulla accedat oratio,
minime mendax animi speculum. Nullus apud me
fucis locus, nec aliud fronte simulo, aliud in pectore
premo. Sumque mei undique simillima, adeo ut nec
1) Non enim solum ex oratione, sed etiam ex vultu et oculis et
fronte, ut aiunt... (Cic. Ep. ad Att. XIV. 13, B. in.).