OCR
4 exprimat, quam ipsa me? Nisi si cui forte notior sim, quam. egomet sum mihi. Quanquam ego hoc alioqui, non paulo etiam modestius arbitror, quam id quod optimatum ac sapientum vulgus factitat, qui perverso quodam pudore vel rhetorem quempiam palponem 3), vel poétam vaniloquum, subornare solent, eumque mercede conductum, a quo suas laudes audiant, hoc est, mera mendacia, et tamen verecundus interim ille, pavonis in morem pennas tollit, cristas erigit, cum impudens assentator nihili hominem diis aequiparat, cum absolutum omnium virtutum exemplar proponit, a quo sciat ille se plus quam dès d& 7raràv *) abesse: cum corniculam alienis convestit plumis: cum tiv Aibiora Asvxalyer 5), denique cum êx guías tov énéDayra roic? 8). Postremo sequor tritum illud vulgi proverbium, quo dicitur is recte laudare sese, cui nemo alius contigit laudator. Quamquam hic interim demiror mortalium, ingratitudinem dicam, an segnitiem, quorum cum omnes me studiose colant, meamque libenter sentiant beneficentiam, nemo tamen tot jam saeculis exstitit, qui grata oratione STULTITIAE laudes celebrarit, cum non defuerint, qui Busirides, Phalarides 7), febres quartanas, muscas, calvitia, atque id genus pestes, 3) Ex Persio (V. 176): Jus habet ille sui palpo, quem ducit hiantem Cretata ambitio? 4) Hoc proverbio discrimen ingens ac longissimum intervallum significatur (Ad. I. 2; 63. P. 094 F.). 5) Ad, L 4, 50 (P. 169F.). 6) Ad T0, 690 .(P, 359 À) 7) Phalaridis, crudelissimi Agrigentinorum tyranni apologiam scripsit Lucianus.