Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000054/0000

MB_026_A_042

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
221
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000054/0022
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 23 [23]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000054/0022

OCR

PRAEFATIO. VII divus Hieronymus, ne nominibus quidem aliquoties parcens. Nos, praeterquam quod a nominibus in totum abstinemus, ita praeterea stilum temperavimus, ut cordatus lector facile sit intellecturus, nos voluptatem magis, quam morsum quaesisse. Neque enim ad Juvenalis *) exemplum, occultam illam scelerum sentinam usquam movimus, et ridenda magis quam foeda recensere studuimus. Tum si quis est, quem nec ista placare possunt, is saltem illud meminerit, pulchrum esse a stultitia vituperari, quam cum loquentem fecerimus, decoro ”) personae serviendum fuit. Sed quid ego haec tibi, patrono “) tam singulari, ut causas etiam non optimas optime tamen tueri possis? Vale, disertissime More, ct Moriam tuam gnaviter defende. Ex Rure, quinto Idus Iunias. An. M.D.VII “). 38) D. Iunius Iuvenalis, natus Aquini in urbe Volscorum, imperantibus Traiano et Hadriano 16 Satiras scripsit, quibus in turpissimos aequalium mores asperrime invehitur. 39) Ut in vita, sic in oratione nihil est difficilius, quam quid deceat videre. Ilpérov appellant hoc Graeci: nos dicamus sane decorum (Cic.). 40) M. erat causarum p. Vid. J. H. Lupton, The Utopia of Sir Thomas More. Oxonii 1895 p. XXI. 41) Et mensem et annum huic Praefationi subscriptos genuinos esse summo iure negarunt, praeter alios, Brunet (Manuel du Libraire II, 1037) et Max Reich (Ergänzungshefte der W.-Deutschen Zeitschrift fur Geschichte und Kunst, 1896, IX, p. 132). Potior lectio videtur, auctore P. Nolhac (Erasme en Italie, p. 93), quinto Idus Julias 1509; potissima, 1510. Minus placet 1511, quam quoque commendat J. H. Lupton, in opere memorato, p. XXVI not. 2. Vid. Reich 1. 1. In ed. Schureriana (1511) nulla fit anni mentio.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1638 px
Image height
2463 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
925.35 KB
Permalink to jpg
edr_000054/0022.jpg
Permalink to ocr
edr_000054/0022.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit