OCR
PRAEFATIO. V cuius et divus meminit Hieronymus *). Proinde si videbitur, fingant isti, me latrunculis interim animi causa lusisse, aut si malint, equitasse in arundine longa ”). Nam quae tandem est iniquitas, cum omni vitae instituto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si nugae seria ducant, atque ita tractentur ludicra, ut ex his aliquanto plus frugis referat lector non omnino naris obesae *), quam ex quorundam tetricis *) ac splendidis argumentis? veluti cum alius diu consarcinata *°) oratione, rhetoricen aut philosophiam laudat, alius principis alicuius laudes describit, alius ad bellum adversus Turcas movendum adhortatur. Alius futura praedicit, alius novas de lana caprina *™) comminiscitur quaestiunculas. Ut enim nihil nugacius, quam seria nugatorie tractare, ita nihil festivius, quam ita trac26) Huius Divi Ecclesiae Doctoris, nati anno 340 Stridone in oppido Dalmatiae, cuius scripta se ab ipsa pueritia iam admiratum esse testatur, omnia opera cum argumentis et scholiis Erasmus anno 1516 Basileae edidit, quae editio repetita est anno 1553. Locus noster invenitur in Prooem. in XII comm. Esaiae, Tom. V, p. 154. Sanctae Litterae ab Hieronymo conversae meliorem partem efficiunt Bibliorum Latinorum, quae Vulgata appellata ex decreto Concilii Tridentini sola in Ecclesiis Catholicis usurpantur. 27) Hor. Sat. II, 3, 248. 28) Hor. Epod. 12, 2. 29) i. q. putidis (pedant). 30) Sumpsit ex Gellio suo (quod eius fuit exemplar, iam est in Bibliotheca Roterodamensi), apud quem (XIII, 25, 19 et KE, 33521) consarcinare (consarcire) sibi vult consuere, conflare, coagmentare. Dicitur hic de iis qui hinc atque hinc emendicatis verbis et sententiolis componunt orationem. 31) Hor. Epist. I, 18, 15.