OCR
ries in speciali éxaratum invenitur „Hanc Moriam pictam decem diebus ut oblectaretur in ea Erasmus habuit.” Colligitur ex his adnotatiunculis hunc librum primum Erasmi fuisse, tum Lucerni, Theologiae et Paedagogices laude clari, cui cum Roterodamo et Holbenio et Zwinglio familiaritas intercedebat. Nomen ei erat Geiszhüsler vel Myconius, cognomen Molitor(is), cum patre molitore uteretur, Anno 1488 natus, Lucerjae et Turici ludi magistri munere functus est: Basileam (1532) reversus, Oecolampadii aedium sacrarum antistitis successor electus, anno 1552 diem obiit supremum 2). Extat in Erasmi epistulis una perbrevis ad Osualdum data, in qua eum ,,Amice candidissime” appellat 3). Hoc munusculum ex dono Bonifacii Amerbachii, Erasmi ex asse heredis, qui cuivis defuncti amico wyywdruvoz impertiverit, in Myconii bibliothecam migrasse, probabilis est coniectura. Paucissima, quae scriptor ipse libro adscripsit, suis quaeque locis commemorabo: laborum vero Molitoris emolumenta parvi mihi pretii esse videntur. Unum ante alia animadversione dignum arbitror quod venationi Holbenianae (p. 73) ad verba ,,statim ut haec picta sunt” diem, 29 Dec. 1515, notavit, qua re nobis aetatem et pictoris et picturae constituere licet. Librum autem, de quo agimus, sua fata habuisse constat. Etenim per pictorem Iacobum Clauser a scriba quodam 2) Cf. Herzog, Real-Encyclopidie für Prot. Theol. und Kirche, 2te Aufl. s. v. Myconius (Oswald). 3) 332, p. 349 D. Ubicunque scriptorem sui ipsius optimum esse interpretem ratus, alium quendam locum ex Erasmi scriptis affero, legentes, ut moris est, delego ad ,,Opera omnia”, quae, Tom. X constantia, Lugduni-Batavorum ab anno 1703—1706 apud Petrum van der Aa in lucem prodierunt. Tomo II continentur Adagia, T. III p- I et 2 Epistolae, T. IV Stultitiae laus.