OCR
178 TESTAMENT D’ERASME Bibliothecam totam vendidi iampridem clarissimo Polonie Baroni JOANNI A LASKO quadringentis aureis, a quibus solvit ducentos. Excepti sunt libri greci calamo descripti in membranis aut chartis, pro quibus, si volet habere, numerabit separatim, quemadmodum docebunt syngraphe. In editione meorum operum, quod ab herede et exequutoribus fieri volo hoc est: Curent omnes lucubrationes meas excudendas per JOANNEM FROBENIUM, si fieri possit, aut per alium, eleganter et quam potest fieri pro dignitate, digestas in tomos, quemadmodum in catalogo designavi. Ad id quo magis sublevetur excusor, volo illi numerari statim post opus inceptum singulis annis trecentos florenos, si perfecerit intra quadriennium, quadringentos, si intra triennium. In his tamen lucubrationibus non imputabuntur opera S. Hieronymi aut Hilarii aut similiter a me recognitorum, si non fuerit commodum typographo; quamquam hoc quoque cuperem, si æquo pretio posset adduci. Castigatoribus nolo permitti, ut suas additiones assuant meis operibus, tantum emendent errores typographorum incuria commissos, aut