OCR Output

178 TESTAMENT D’ERASME

Bibliothecam totam vendidi iampridem cla¬
rissimo Polonie Baroni JOANNI A LASKO
quadringentis aureis, a quibus solvit ducentos.

Excepti sunt libri greci calamo descripti in
membranis aut chartis, pro quibus, si volet
habere, numerabit separatim, quemadmodum
docebunt syngraphe.

In editione meorum operum, quod ab herede
et exequutoribus fieri volo hoc est:

Curent omnes lucubrationes meas excudendas
per JOANNEM FROBENIUM, si fieri possit,
aut per alium, eleganter et quam potest fieri
pro dignitate, digestas in tomos, quemadmodum
in catalogo designavi.

Ad id quo magis sublevetur excusor, volo
illi numerari statim post opus inceptum singu¬
lis annis trecentos florenos, si perfecerit intra
quadriennium, quadringentos, si intra trien¬
nium.

In his tamen lucubrationibus non imputa¬
buntur opera S. Hieronymi aut Hilarii aut
similiter a me recognitorum, si non fuerit
commodum typographo; quamquam hoc quoque
cuperem, si æquo pretio posset adduci.

Castigatoribus nolo permitti, ut suas addi¬
tiones assuant meis operibus, tantum emendent
errores typographorum incuria commissos, aut