OCR
274 CO 12 Pio a viwavem Pa. Imo magis incanduit. Ttaque reverfus in Italiam, addixi me militiæ. Ev. Itane religionem venabarisin bello? quo quid effe poteft {celeratius? P A. Erat fanéta militia. Ev. Fortaffis in Turcas. Pa. *Imo fanctius quiddamsut tum quidam predicabant. Ev. Quidnam ? Pa. Juliusfe= cundus belligerabatur adverfus Gallos. Porro militiam «mihi commendabat etiam multarum retum experientia, Ev. Multarum ; fed malarum. Pa .Ita poft comperi. Et tamen heic durius vixi, quamin monafteriis.Ev.Quidtum poftea? Pa. Jam mihi vacillare coepit animus, utrum ad negotiationem intermiflam redirem,an religionem fugientem perfequerer. Interim venitin mentem, utrumque al teri poffe conjungi. Ev. Quid ? ut fimul effes & negotiator & monachus? Pa. Quid ni? Nihil religiofius ordinibus mendicantium: & tamen nihil fimilius negotiation. Volitant per omnes terras ac maria, multa vident, multa audiunt : penetrant omneis domos, plebeiorum,nobilium, atqueregum. Ev. At non cauponantur. Pa. Sepe nobis felicius. Ev. Quod genus ex his delegifti? Pa. Omnes formas expettusfum. Ev. Nulla placuit? Pa. Imo perplacuerant omnes, fi licuiffet ftatim negotiari. Verum perpendebam mihi diufudandumin choro, priusquam crederetur mihi negotiatio. Jamque cogitare cœpi de venanda * Abbatia : fed primum, non omnibus heic favet Delia, & fepe longa eft venatio. Itaque confumtis hunc in modum annis otto, cum effet nuntiata mors Patris, domum reverfus, ex confilio Matris duxi uxorem, & ad veterem negotiationem redii. GL. Dic mihi, cum tam fubi novam veftem fumieres , ac velut in aliud animal transformaretis, qui potuiftifervare decorum? Pa. Quî minus quam hi qui in eadem fabula nonnunquam aliam atque aliam fumunt petfonam? Spar