OCR Output

MA IKO T ALM OS 181
parentes adigerent ad impietatem aut turpitudinem , con¬
temnenda effet illorym auctoritas. Sed quid hoc ad colle¬
gium ? Et domi Chriftum habes. Natura dictat, Deus ap¬
probat,Paulus hortatur, leges humane fanciunt, ut filii o¬
bediant parentibus: & tu tefubduces ab auétoritate pa¬
rentum optimorum, ut pro vero patre, te dedas facticio ;
& provera matre, tibi adfcifcasalienam : aut potius, ut
pro parentibus tibi dominos ac dominas adfcifcas? Nam
parentibus ita es obnoxia, uttamen teliberam effe velint.
Unde & liberi vocantur filii familias, quod abfint à condi¬
tione fervorum. Nuncte pro libera, tendis ultro fervam
reddere. Chriftiana clementia maxima ex parte fubmovit
omnem illam veterum fervitutem,nifi quod *in paucis re¬
gionibusadhuc refident veftigia. At inventum eft fub præ¬
textu religionis, noyum fervitutis genus, ut nunc fane in
plerifque monafteriis vivitar. Nihil ibi licebit,nifi ex præ¬
fcripto : quidquid obvenerit tibi, illisaccrefcet: fi quo
pedem moveris, retraheris è fuga > perinde quafi parentem
Yeneno necaveris. Quoqueïit evidentior fervitus, com¬
mutant veftem, quam dedere parentes, & ad exemplum
prifcum eorum, qui olim fervos effent mercati , commu¬
tant nomen in baptifmo inditum,ac pro Petro fiveJoanne,
vocant Francifcum aut Dominicum,aut Thomam. Petrus
dedit nomen Chrifto, & Dominico * initiandus , vocatur
Thomas. Si militaris fervus abjiciat veftem à Domino da-:
tam, videtur abdicafle Dominum; & nos applaudimus illi,
qui veftem accipit, quam Chriftus omnium Dominus non
dedit : & ob hanc mutatam gravius punitur , quam fi cen¬
ties abjiciat veltem imperatoris ac Domini fui, que eft
mentis innocentia. Ca. Atqui hoc ipfum ajunt eximii me¬

riti,

M 3 Eman¬