OCR
188 Dir vresonr A Nullus enim famulus manum admovet. Si celebrfas eft diverforium, ibi famulus commonftrat ftabulum, atque etiam locumequo minime commodum. Nam commodiora fervant venturis, prefertim nobilibus, Si quid caufferis, ftatim audis; Si zon placet, quare aliud diverforium. Fænum in urbibus ægre ac perparce præbent nec multo minoris vendunt, quam ipfam avenam. Ubi confultum eft equo , totus commigrasin hypocauftum , cumocreis , farcinis, luto, id eft unum omnibus commune. Gv. Apud Gallos defignant cubicula , ubi fefe exuant, extergant, calfaciant,aut quiefcant etiam, fi libeat.Br,Heic nihil taJe.In hypocaufto exuis ocreas; induis calceos; mutas & voles, indufium ; veftes pluvia madidas fuipendis juxta hypocauftum ; ipfe te admoves, ut ficceris. Eft & aqua parata, fi libeat lavare manus, fed ita munda plerumque, ut tibi poft alia quærenda fit aqua, qua lotionem eam abluas. Gv. Laudo viros nullis deliciis efæminatos. Be. Quod fi tu appuleris ad horam à meridie quartam , non cænabis tamen ante nonam, nonnunquam & decimam. Gv. Quamobrem? Be, Nihil apparant, nifi videant omnes, ut eadem opera miniftretur omnibus. Gy. Querunt compendium. Be. Tenes. Itaque frequenter in idem hypocauftum conveniunt o¢toginta aut nonaginta , pedites, equites , negotiatores , nautæ , aurigæ , agricolæ , pueti, fæminæ , fani, egroti. Gv. ifthue vere (4) ceenobium eft, Bs. Alius ibi pectit caput, alius ab{tergit {udorem,alius repurgat perones aut octeas, alius eructatallium. Quid multis? Ibilinguarum ac perfonarum non minor eft confufio, quam olim in turri Babel, Quod fi quem confpexerint peregrina gentis, qui cultu dignitatis nonnihil pre fe ferat, in hunc intenti funt omnes defixis oculis , contemplantes , quafi novum aliqued animantis genus addudtum fitex Africa ; adeo ut, pofteaquam accubuerint, re flexo in tergum vultu, continenter adfpiciant, nec dimoveant oculos, cibi immemores. Gv. Romes Lutetie ac Venetia nemo quidquam miratur. Be. Nefas eft interim tibi quidquam petere, Ubi jam multa eft vefpera, nec fperantur plures adventuti, prodit famulus fenex , barba cana, tonfo capite, Yultu torvo, fordido veftitus Gv. Tales oportebat 4) Coenobium] Id of, vita comaunio mana È nl nes