OCR Output

986] FROM ULRICH HUTTEN

deaurato, praeter id quod pondere permagna est, arte adhuc com¬
mendabilis. Non iudicabis indignum Principe munus. Quanquam
ipse dicat hoc se dare fugienti tibi: daturum, siquando accedas,
ampliora multa ; vocatque amoris hoc poculum. Ipse quo tibi
mittam dubius sum : nam in Angliam aiunt abire te. Scribe quid 40
fieri velis de patera primum, deinde quid tibi proponas.

Belli prospere omnia euenerunt. Magno Germaniam periculo,
publico metu liberauimus. Quid magnopere curemus enim quod
viuat ille? cui quia ademimus omnia, viuendum misere est. Totam
aliquando rem leges. Studgardiae Capnionem conueni, positum 45
magno in timore. Militares furores metuebat bonus pater. Sed
ego Francisco ductore apud duces intercedente caueram, si vi capi¬
enda Studgardia esset, in exercitu vt proclamaretur Capnionis penati¬
bus nequis noceret. Hoc nescis quantum ille et quale beneficium
interpretetur, cum ego conscius mihi sim officii mei fuisse vt viderem 50
nequid pateretur se indignum vir doctissimus atque optimus. Prae¬
cipue eo in negotio magnitudinem suam ostendit Franciscus, vir
qualem diu non habuit Germania, et qui meretur vt eum tuis quoque
literis posteritati commendes. Mihi quidem spes est magnam hoc
ex viro laudem accessuram huic nationi. Nihil in antiquis admiramur 55
quod non studiose imitetur ille. Viget in homine consilium, viget
eloquentia, alacriter omnia adgreditur, industria est qualem in summo
duce quaeras. Nihil humiliter dicit, nihil facit; et iam forte rem
molitur longe pulcherrimam. Deus Opt. Max. fortissimi viri conatus
adiuuet. Mecum ipse Capnionem affatus est perquam familiariter, 60
qui nos salutando Flagellum Dei appellabat. Promisitque Franciscus
opem nobis omnem suam. Quid multa? Intelligis quale nobis ex
illo praesidium esse possit: imprimis Capnionem non patietur op¬
primi. Haec magna nobis fiducia esto.

Vale, mihique ocyssime scribe de rebus communibus copiose ; 65
quid enim breues tuas epistolas mihi obiicis ? Iterum vale.

Moguntiae Nonis Iunii.

615

54. B: commendas a.

1536, Erasmus left it to Jerome Froben
(Q. pp. 122,3). Itis now in the Histo¬
rical Museum at Basle.

40. in Angliam] Cf. Ep. 867. 86;
and see also p. 578.

44. ille] Ulrich of Wurtemberg.

45. Studgardiae] The town surren¬
dered to the Swabian army on 7 April
1510, but subsequently retired from
the League. As the result of indig¬
nities suffered when Duke Ulrich
re-entered Stuttgart later in the year,

Reuchlin withdrew to Ingolstadt in
Noy. See Geiger, Reuchlin, pp. 459-61.

46. timore] He had gone to the
length of burying his more precious
books; cf. RE. 282.

47. Francisco] of Sickingen ; ef. Ep.
582. 27 n.

49. nequis noceret] That Hutten
makes no reference to the example
of Alexander with Pindar’s house
at Thebes, suggests that similar
situations arose not infrequently.