OCR Output

975 | TO ANTONY PAPINIUS 601

frigidas recentiorum naenias. Nihil autem dubito quin R. T. P., vt
est verae religionis obseruantissima, faueat et piis studiis et Cypriano 10
pietatis magistro. Neque tamen gratis hoc officium flagito. Redibit
ad vos Cyprianus, et redibit non sine foenore; neque patiemur
interim vt posteritas ignoret cui bonam huius beneficii partem
debeat. Iamdudum pro ceruina missa debeo, sed longe plus debitu¬
rus pro misso Cypriano. Bene vale, Pater R., cum sancto fratrum 15
tuorum collegio ; quorum purissimis precationibus Christo commen¬
dari cupio. Louanii. + Calend. Iunii. Anno m.p.x1x.

93976, To JOHN FABER.
Farrago p. 166. Louvain.
F. p. 308: HN: Lond. vi. 33: LB. 483. (May fin.) 1519.
[Shortly after Pace’s visit on his way to Frankfort ; cf. Ep. 968. 6 n.]

ERASMVS ROTERODAMVS ORNATISSIMO D. IOANNI FABRO, VICARIO
EPISCOPI CONSTANTIENSIS, S. D.

O prorvs amicitiae natum, nec tumultus negociorum quibus vndique
distringeris, neque tanta locorum seiunctio potuit amiculi memoriam
excutere, praesertim a quo sis tam indiligenter cultus. Etenim
Basileae cum essem, adeo nullum mihi vacuum tempus faciebant
aedendorum voluminum meorum curae, vt aliquando vix vacarit 5
resalutare tam eximium amicum ac patronum, quem omni genere
officiorum prosequi par erat. Egregiae cuiusdam humanitatis erat
nostris fastidiis ignoscere; nunc etiam magnifice gratias agis. Sed
vt sic ad tuam epistolam non minus eruditam quam prolixam re¬
spondeam, quemadmodum Basileae salutantem resalutare soleo: ex 10
laudibus quas mihi tribuis effusissimas nihil decerpam praeter ani¬
mum impendio maiore quam iudicio meo nomini fauentem.

Quod Beatus Rhenanus Methodum meam tuo nomini inscripsit,
facile boni consulerem, si prius ille me de suo consilio certiorem
fecisset quam ego hoe libelli reuerendissimo Presuli Maguntinensi 15
dedicassem. At nostra dedicatio iam exierat in vulgus priusquam
Beatus exemplar accepisset: cui tum non addideram epistolam
nuncupatoriam, quod nollem in Nouo Testamento duas legi dedica¬
tiones, ne quis cauillaretur me de vna fidelia duos parietes linere
voluisse. Atque ita temperaram libelli filum vt vel separatim legi 20

975. 9. R. T. P. Z: amplitudo tua F. 15. R. E: reuerendissime H.
17. Cal. F: Calendis H. Iunii EN: Iulii N? 976. 15. reuerendissimo E :
Alberto H. Mogontinensi FN? : Moguntinensi N? LB.

975. 13. ignoret] It was perhaps for andthe notes to Cyprian Erasmus does
this purpose that these letters were not allude to the MSS. used.
selected for publication. In the preface 976. 13. Methodum] See Ep. 745.