OCR Output

969] TO ANTONY, SON OF JOHN OF BERGEN 595

dicendum linguam habent, impositum est silentium. Hic, quoniam 10
tales patronos non habemus, saeuiunt adhuc et libris quoque gras¬
santur; sed quibus nihil aliud quam suam traducunt stulticiam ac
mentis stoliditatem. Mitescunt tamen et hi paulatim, velut ex gra¬
uissima febri resipiscentes ; obmutescent etiam, si principum aspirarit
fauor. In Ferdinando magna spes est; in te quoque non mediocris.
Carolus abest. Ciuerius non mirum si a literis est alienior, quan¬
quam non aduersatur. R. D, Cardinalis Adrianus bonis literis
nunquam admodum fauit; etiamsi non est adeo deuotus hostis
quam sunt quidam, qui se non putant incolumes fore nisi oppressis
bonis literis.

Hune Ricardum Paceum, serenissimi Regis Anglorum oratorem
eique gratiosissimum, si propius complecteris, gaudebis hominis
consuetudine; est enim praeter mores candidissimos vtriusque
literaturae peritissimus. Bene vale. M. Adriano Barlando multam
ex me salutem dicito. 25

Antuuerpiae. xm. Cal. Iunias. Anno M.D. XIX.

15

20

970. To JAMES BANISIUS.
Parrago p. 155. Brussels.
F. p. 300: HN: Lond. vi. 21: LB. 437. 21 May 1519.

e the publication of the Paraphrases mentioned and the appearance
0) .

ERASMVS ROTERODAMVS IACOBO BANISIO SVO S. D.

Vir omni decorum genere cumulatissime, audio te noua eaque
eximia dignitate auctum: quo nomine tibi magnopere gratulor ;
neque dubito quin fortuna sit aliquando benignius etiam tuis prae¬
claris virtutibus responsura. Nos hic plusquam Panicis tumultibus
jactati sumus, adeo theologi quidam nouas excitarunt tragoedias. 5
Neque quicquam tamen aperto Marte gestum est ; omnia technis,
cuniculis ac strophis acta sunt. Male habebat istos negocium lin¬
guarum procedere. Metuebant ne, si subsisteret Nouum Testamen¬
tum, labasceret eorum autoritas. Nihil itaque non tentatum ; sed
resipiscunt. Prodiit Nouum Testamentum, venditur, et quidem 10

969. 16. quanquam non aduersatur add. P. a7. IR Doom. A. 70, sn
Svo add. F.

969. 15. Ferdinando] Cf. Ep.917. 10n. 12n.) was a distinguished theologian,
16. Carolus abest] Of. Ep. 948. 195. though of a conservative type.
Ciuerius] See Ep. 532. 272. 24. Barlando] See Ep. 760. 14 n.
17. bonis literis] This must be under- 970. 2. dignitate] I do not know what
stood strictly, of the studies of the this is. It does not accord with any
Renaissance; for Adrian (Ep. 171. of those mentioned in Ep. 700 introd.

Qqq2