OCR
594 LETTERS OF ERASMUS [1519 praeter alias innumeras dotes vir est insigni vtriusque literaturae peritia praeditus, apud regiam maiestatem multis nominibus gratiosissimus, fide syncerissima, moribus plusquam niueis, totus ad ro gratiam et amicitiam natus: quem si dignaberis propius nosse, scio, gaudebis te a nobis admonitum fuisse. Apud Anglos triumphant bonae literae. Rex ipse cum sua Regina, Cardinales ambo, Episcopi ferme omnes toto pectore tuentur, fouent, alunt ornantque. Rabulis omnibus per Regem impositum est silentium. Spero idem fore apud 15 Germanos, si tuae reuerendissimae dignitatis tuique similium fauor aspirarit: quod vt faciat, etiam atque etiam rogo. Nihil enim non moliuntur sycophantae quidam, praesertim hic vbi barbaries terris excessura videtur extrema posuisse vestigia: quanquam et hi mitescunt, incipiuntque suam stulticiam agnoscere. Hutteni ingenium indies magis ac magis exosculantur omnes; cui tua celsitudo tam candide fauens multum laudis, imo gratiae, sibi parit apud eruditos omnes: quam incolumem diu seruet immortalis Christus Iesus. Antuuerpiae. x1. Calend. Iunias. Anno M.D.xIx. 969. To ANTONY, SON OF JOHN OF BERGEN. Farrago p. 155. Antwerp. F. p. 299: HN: Lond. vi. 20: LB. 420. 20 May 1519. [Contemporary with Ep. 968. For Antony see p. 197.] ILLVSTRI IVVENI D. ANTONIO DE BERGIS ERASMVS ROTERODAMVS S. D. ORNATISSIME iuuenis, antehac vno nomine duntaxat amabam te, quod honestis studiis ac moribus delectareris praeter vulgatum morem nobilium: nunc hoe quoque debeo nomine, quod expertus sum mirum patris tui in me studium. Eius totam spem in tua s indole sitam esse ex illius sermone perspectum habeo; nec dubito quin optimi patris expectationi sis per omnia responsurus. Bonae literae passim efflorescunt, frustra reluctantur veteris inscitiae patroni. Apud Anglos triumphant recta studia, Regis, Cardinalium et Episcoporum auxilio. Rabulis qui tantum ad male 968. 15. reuerendissimae FE: amplissimae H. 969. TIT. ILLVSTRI IVVENI D. om. H. Erasmus perhaps accompanying him Mainz, 10 June: where he remained thus far (Ep. 971). On 29 May he until Charles was declared Emperor, reached Cologne (Brewer iii. 274), and 28 June (ibid. 283, 296-7, 338-9). after visiting the Abp. at his castle, 968. 11. Apud Anglos]Cf.Ep.917.11n. was still there 3 June, going on later 12. Cardinales ambo] Wolsey and to Frankfort. Being excluded with Campegio; for the latter see p. 573the other ambassadors during the 18. vestigia] Cf. Verg. G. 2. 473)4+ election, he left g June and reached 969. 4. studium] Cf. Ep. 952. 62.