OCR Output

919] TO THE READER 495

Atque hic rursum malim veterum monumentis restituendis quam

nouis adglomerandis operam dari: tametsi non desunt his quoque

temporibus, fateor, qui seribant haud indigna posteris. In huius 25
igitur pulcherrimae laudis studium incumbat nostra Germania; cui
multos bonos authores ab inferis in lucem reuocatos cum olim debet
orbis, tum nuper Cornelii Taciti libros aliquot. Pergat ex tam vasto
librorum ac disciplinarum omnium incendio, ex inaudito naufragio,
ex miserabili ruina fragmenta quae licet rapere, rumpantur vt ilia
Codris istis: qui cum rursus in hoc conspirarunt, vt sub praetextu
tuendae religionis quicquid est elegantioris eruditionis conspurcent
atque extinguant, nihil aliud assequentur quam vt quod oppugnant
reddant illustrius, et swum liuorem stoliditati parem magis ac magis
denobilitent. Hanc laudem expetant Germani principes, hactenus
ornamentis rei bellicae abunde clari, Fuit hoc olim regum studium,
aut extructis pontibus aut communitis fluminum ripis aut alio
deductis amnibus, tum thermis, porticibus, basilicis, aquaeductibus,
stratis viis, oppidis erectis alioue quopiam insigni monumento sui
memoriam posteris relinquere : nunc fere ex miserandis vrbium ac 40
vicorum ruinis, ex vastatis atque incensis agris nobiles sunt. Belli

gloria tum verum habet decus cum ad id coegit necessitas aut patriae

pietas. Huius laudis semper parata seges est, neque desunt exempla.

w

ou

Huc prouocat insignis ille nobilitatis pariter ac religionis antistes
Albertus, Cardinalis et Archiepiscopus Moguntinensis, huc claris- 45
simus Saxoniae dux Fidericus; nequid interim dicam de notae
inferioris proceribus.

Porro tametsi ex hac editione non ita multum accessit Tito Liuio,
tamen habenda non mediocris gratia primum incomparabili viro
Theodorico Tzobel, aedis Moguntinae summae scholastico et reueren¬

28. Taciti] In 1508-9.a MS. of Tacitus’
Annals containing bks. 1-6 had been
found in the monastery of Corvey in
Westphalia, and brought to Rome;
where it was acquired by Card. John
dei Medici, afterwards Leo x, and
edited by Ph. Beroaldus the younger,
Rome, S. Guilleret, 1 March 1515, in
the first complete edition of Tacitus,
See E. Rostagno’s preface to the photo¬
graphic reproduction of the MS. (now
Laur. 68.1), Leiden, 1902. On 30 March
1515 B. Rhenanus was still uncertain
astothe existence of the MS. (BRE. 44).

31. Codris] Cf. Verg. E. 7. 26.

50. Tzobel] Th, Zobel (fe. 6 Oct.
1531) of Giebelstadt, w. of Ochsenfurt
in Lower Franconia. In Aug. 1500 he
was LL.D. and held a canonry at
St. Thomas’ in Strasburg (Burchard iii,
p. xxxiii) By March 1505 he was

canon of Mainz (ibid. p. 384) and by
Sept. 1508 Vicar-General of the Abp.
(Liessem, Herm. van dem Busche, 1885,
p.27). In this latter position he served
three Abps., and became master of the
cathedral school. He enjoyed the
confidence of many of the humanists.
Wimpfeling dedicated to him an edi¬
tion of his friend Th. Gresemund’s
Historia violate crucis, Strasburg, R. Beck,
18 March 1512; Huttich in 1517 (cf.
Ep. 550 introd.) his posthumous edition
of Gresemund’s Collectanea Antiquitatum,
Mainz, J. Schoeffer, March 1520; and
Herm. of Neuenahr the Defensio Reuch¬
lini (Ep. 680. 26 n.). He was a friend
of Capito (Paraenesis prior Chrysostomi,
Basle, Froben, Nov. 1519, p. 9), Hutten
(HE. ro, 120), and Pirckheimer (Heu¬
mann, p.41). Erasmus perhaps made
his acquaintance in 1518 (Ep. 880). In