compita, per triuia, per fora, per templa, per monasteria. Nulli non
mittit epistolas mendacissimis sycophantiis differtas. Neque desunt
huic histrioni qui applaudant, qui faueant, qui ‘eèye’ occinant ; et omnino
460 similes reperiunt labra lactucas. Et cum his factis sibi sanctulus
etiam videtur, quasi sufficiat ad absolutam sanctimoniae laudem
adulterum aut aleatorem non esse. Nondum statui quid de illo
facturus sim. Si vicerit meam lenitatem, faxo vt non omnibus
aeque placeat ac placet sibi. Nihil aliud in praesentia polliceor,
465 cum ille plus quam montes aureos de se polliceatur ; efficiamque
vt ex me plus nanciscatur famae quam gloriae.
Verum vt ad tuam redeam epistolam, ais totius causae arbitrium
adhuc in tua esse potestate: imo nunquam arbitrium hoc ad te detuli.
Illud modo delatum est ad te, vt si velles, pronunciares num peccarim
470 quod Fabro responderim, aut quod sic responderim. Idque vt certius
faceres, postulabam vt per ocium vtriusque scripta percurreres.
Atqui hic palam contra me fers sententiam : primum qui respond¬
erim, cum praestiterit obmutescere ; deinde quod accuratius ac pro¬
lixius ; postremo quod animosius responderim. Nam vtrum legi
475 debeat ab angelis an a Deo, nec mea refert pronunciari et aliorum
est negocium. Porro non competere in me quae Faber in me
congerit, vel citra iudicis calculum res ipsa loquitur. Nec est quod
clamitet quisquam illum oppressum eloquentiae meae viribus; quibus
ego nec polleo nec me iacto. Ipse fuit in causa, qui argumentum
480 mecum conserendi manus parum auspicato delegerit.
Iustinianus episcopus nos inuisit Louanii. Visus est homo can¬
didus, minimeque virulentus ; proinde dolet quod illius nomen in
Apologia perstrinxerim. Insigni nota designaram eam paginam,
semelque denunciaram typographo ne qua omnino excuderetur nisi
485 a me recognita; atque haec sola me inscio fuit excusa. Vbi sensi,
coegi vt eandem a me temperatam denuo excuderet ; nam hac gratia
notaram. Quod hactenus neque Regi neque Episcopo quicquam
scripserim, ipse in causa fuisti, qui literis tuis spem ex sententia
conficiendi negocii mihi amputaris, etiamsi me res ea leuissime
490 tangebat. Nihil certi deferebat Episcopus. Regis nomine qui scripse¬
rant, ad spem modo vocabant. Hic recens in famulicium Principis
467. ais] Ep. 810. 186-7. plum.’ In Froben’s edition (the third :
475. a Deo] Cf. Ep. 597. 32n. Feb. 1518) a marginal note is printed
483. eam paginam] LB. ix. 25c. The (pp. 23,4) : ‘Censura firma de octuplo
contemporary owner of the Bodleian Psalterio Augustini Iustiniani’ But
copy (Mar. 887) of Martens’ edition the text is not altered.
(the first : Aug. 1517), being an admirer 487. Episcopo] Poncher.
of Erasmus, has written in the margin 488. literis] Of. Ep. 744. 18 sed.
(f°. b? v°.): ‘Ridet Psalterium octa- 491. in famulicium] See Ep. 370.181.