OCR Output

900 | FROM MARTIN LYPSIUS 441

indicaui nonnunquam ciuiliter locos aliquot in quibus mihi non in
totum satisfecisse visus es attento lectori. Verum vt saeuus et
superciliosus obiurgator tibi hactenus displicuit, ita ciuilem et amicum
monitorem gratia dignum semper censuisti. An nune diuersum sentis?
Nequaquam. Qui factum est igitur vt hune in modum ad nos
scripseris? Vis diuinem quid tibi acciderit? Scripsi ad te schedam
paruam, idque ex tempore; nam vrgebant alia. Hic Leeicae cuiusdam
adnotationis verba interserui, sed indicans ea Leei, non Lypsii. Aut
igitur semisomnis aut in ecstasi positus mea scripta legisti, non
discernens inter Leeum et Lypsium ; nam in tuis literis palam mihi
tribuis ea quae re vera Leei sunt. Sic enim scribis: ‘Vide, quaeso,
quo supercilio ista seripta sunt abs te. ‘‘ Recanta, inquam, vbi male
cecinisti,”’ et cet. Relege, quaeso, meum epistolium et vide cuius
haec nomine recenseantur ; et mox perpendes te inter legendum mire
fuisse hallucinatum.

Sed quorsum opus vt in causa nimium iusta mihi diutius patrociner ?
Caeterum in literarum tuarum calce lego : ‘Perde has literas’ et cet.
Non soleo clarorum virorum perdere scripta. Recondam potius in
cedrina capsula.

Bene vale, mi Erasme, et persuade tibi Lypsium non esse mali¬
gnum tuorum operum reprehensorem, sed pium potius lectorem.

Ex Martinensium Canonicorum coenobio.

900901. To MARTIN LvyPSsIus.

Brussels MS. 4850-7, f. 150 (a). Collège du Lis, Louvain.
Horawitz MS. p. 44. (ce. November 1518.)
Horawitz v. 7 (8).

[Lipsius has this argument in a: ‘F. M. propriae innocentiae sibi conscius,
vhi sese Eras{mo) purgasset, epistolam sequentem ceu verae amiciciae symbolon
accepit. Satisfacit etiam dubiis, propositos locos indicans. At ne forte quis
hereat, vbi “‘gemitus”’ legerit, norit me subindicasse Erasmo de perpetuae huius
clausurae votis emissis; magis tamen hoc egi pro sua curanda suspitione quam
recte rationis deliberatione. Verebar enim ne contemni se a me arbitraretur, si
me mihimet ipsi in hisce votis complacere deprehendisset.”

The date is given approximately by the books mentioned (1. 24 n.); these
were probably sent in the Louvain editions of Noyember 1518, which share
a common title-page. |

ERASMVS ROTERODAMVS D. MARTINO LYPSIO BRVX, S.

Gavpro somnium esse quod alioqui demirabar. Sciebam quaedam
esse Lei; sed intermiscueras tua verba, quod Leus apud te calum¬
niatus esset de mutato cultu. Ac mox succedebant quae ad te scripsi,
quae itidem putabam esse tua. Nunc mirari desino, imo quod non

900. 4. iudicaui Horawitz. OL ai 086 Do 3. mutato «dd. 8.

900. 7. gratia dignum] Cf. Epp. 180. 12, 182. 55.

5