OCR Output

894] TO. NICHOLAS OF MALAISE 433

religionis collapsam disciplinam instaurare, instauratam prouehere
et constabilire: quod quidem non tam imperio facis quam exemplo
vitae, quo non alia via ad corrigendos subditorum mores efficacior.
Nec tu alea transmittis tempus, sed sacra lectione: non venatu, sed 20
precibus ; et cotidianis sacrificiis facis vt dies, quamuis longus, breuis
sit. Proximum vero studium est sacrarum literarum studia, quoniam
ab his fontibus vitae pietas nascitur, vel fouere vel excitare. Atque
has eximias dotes in te non fucatas sed veras ac germanas esse vel
illud arguit, quod ab omni supercilio sis alienissimus, qui sic egregiam 25
virtutem praestas vt solus tuas virtutes ignorasse videaris. Isthuc
demum est animi vere Christiani et actionum omnium proram ac
puppim, quod aiunt, ad Ohristi gloriam referentis, cui vni debetur
omnis honos,

His veluti facibus accensus in amorem tui, reuerende Pater, prae- 30
sertim Bersellio Pascasio incredibili affectu tui simulacrum linguae
penicillo depingente, libellum quo paucis his diebus, quibus me
morbus domi alligat, in omnes Epistolas Apostolicas Argumenta
complexus sum, tui nominis auspiciis in vulgus exire volui; non
quod tibi hoc nostro labore iudicarem opus esse, sed quod mihi 35
conuenire visum est vt libellus ad veram pietatem faciens verae
pietatis antistiti consecraretur. Quid autem post maiestatem Euan¬
gelicam nobis esse debet antiquius quam Apostolorum Epistolae,
recentis illius ac primitiui spiritus miros igniculos nobis referentes ?
Porro Graecorum argumenta mihi videntur ab indocto quopiam esse 40
congesta verius quam composita, adeo vt olim a nobis versa passus
sim intercidere ; et quae in Latinis codicibus incerto autore circun¬
feruntur, satis ieiuna sunt et exilia. Vertimųs Apostolorum Epistolas,
aliquanto, ni fallor, dilucidius quam antehac versa fuerint, atque
etiam fidelius. Addidimus annotationes quibus non paucae diffi- 45
cultates explicantur. Tentauimus et paraphrasi lucem addere ; quod
opus nuper institutum breui, volente Christo, dabimus absolutum :
mox absoluturi et olim coeptos commentarios, si nostris votis coe¬
lestis aspirabit fauor, quo plures ad has saluberrimas literas inflam¬
mentur, a quibus multos deterret sermonis incommoditas, nonnullos 50

20. venatu] Cf. Ep. 451. 1 n.

31. Bersellio] See pp. 95,6; and for
the occasion here alluded to cf. Ep.
867. 256.

82. paucis his diebus] This evidently
refers only to the work of preparation
for the press ; cf. Epp. 421. 91, 428. 52.

42. intercidere] The reference is
not to the Arguments at length pub¬
lished after twelve years of suppres¬
sion, but to some translations by
Erasmus, now Jost, of the traditional

ALLEN II

Greek ‘hypotheses’ to the Pauline
Epistles,

in Latinis] These brief tradi¬
tional arguments appear in the Nouwn
Insirumentum, but in the second edition
are replaced by Erasmus’.

46. paraphrasi] Cf. Ep. 710.

48. commentarios] Of. Ep. 164. 39 n.
(reading g01 for 300). In 1524 Erasmus È
was still hoping to complete them ;
cf. T. pp. 42, 8-10 and 34. 18 n. (reading
181 for 188).