Louanium reuersus. Hoc labore extricatus Paraphrases absoluam,
si Christus Opt. Max. aspirauerit. Inuisit nos Louanii Praedicator,
qui edidit Octaplum Psalterium : euius honorificam facio in Apologia
mentionem, quod illum sane non fugit. Opus quoniam vendi non
35 potest, donat magnatibus obambulans, atque ita charius vendit quam
gi venderet. Conductus est a Rege Gallorum octingentis francis,
Meus Cancellarius periit in Hispaniis: vnde spei nostrae summa
pendebat. Scribit illius sacellanus, si tres menses adhuc super¬
fuisset, ampliter prospectum erat Erasmo. A Gallis rursum inuitor,
40 vt ex Budei litteris cognosces, quarum exemplar ad te mitto : eas ađ
Idus Apriles scriptas ad Calen. Septembres accepi. In his desydero
in homine sensum communem ; sed minus offendor, quod domestice
norim hominis ingenium. Mitto et epistole exemplar qua tantopere
fuit offensus. Faber incipit esse mitior, et spero fore vt in gratiam
45 redeamus. Erant in Germania qui nescio quid gannire coeperant ;
sed Fabri exemplo territi destiterunt, posteaquani vident Erasmum
non prorsus edentulum esse. Galliae nouus hospes fieri nolim.
Quid mihi sperandum sit ab Anglia certior fieri cupio. Ingrauescit
aetas, vires attenuantur. Si accederent centum marce, quas Rex
50 iam pridem offert, non ambirem amplius. Nihil est quod hic sperem.
Nusquam gentium contemptiora studia aut destitutiora. Prodiit
Suetonius, non sine maiestate, item Qu. Curtius. Institutio Principis
rursus excusa, preterea Enchiridion adiectis aliis nonnullis, Auctarium
Epistolarum, quas Beatus excerpsit. Apologia denuo est euulgata,
55 non sine accessione; quam ad te mitto. Bene vale, doctissime
Tunstalle, et tuo Erasmo vt soles faue.
Louanii x1 Calen. Nouem. Anno m.p, 18.
Paulo antequam Louanio discederem, 6 Acios, quicum mihi iam
intercesserat amicitia, nescio cuius opera, amicus esse desiit. Ceperat
60 annotare quedam in Nouo Testamento, vt ipsi visum est, magnopere
ad rem facientia, vt mihi visum est nihil, exceptis duobus aut tribus
locis. Et tamen amplectebar officium, licet sentirem illum iactasse
apud quendam canonicum regularem, hominem et minime doctum et
ad quem ea res nihil attinebat, quod magno scilicet periculo seri¬
6; psissem Christum non dici absolute principium ; quod ego ita sensi,