866] FROM ADOLPHUS EICHOLTZ 391
discipuli, Ioannis, inquam, Pyrrhi Anglebermei, doctoris Aurelian¬
ensis, triennio nuper preceptoris mei haud indocti, negocium 5
expostulat; quod ipsum humanitati tue aliis in literis hisce adiunctis
latiuscule exposuimus. Iam hac in re ternas plane literas dedimus,
hactenus proh dolor frustra: primo quidem cum Petro Aegidii,
secretario vrbis Antuerpiensis, viro doctissimo (vna cum literis Budei
atque aliorum etc.), idque proximo mense Maio effluxo ; deinde eas 10
quas coram adiunctas cernis, proximo mense Septembri transacto ad
nundinas Francofordienses, ad quas te venturum sumopere spera¬
bamus ; denique tercio hasce hoc mense Octobri nouissimas. Tue
igitur humanitatis pariter atque integritatis fuerit, colendissime
Erasme, eas nedum pro tua ingenuitate excipere verum etiam ob 15
negocii conditionem perlegere. Et breuissimo (si placet, immo
maximopere rogamus) epistolio respondeas ; non quod de te id
meruerim (quod dolentissime refero), sed quoniam id castigandi
opusculi necessitas moraque expostulent. Quod si tibi cordi fuerit,
vt confidimus, mittam quidem opusculum, modo id integrum tibi 20
fuerit, ad prefatum D. Petrum Aegidii; is enim ad te Louanium
idem tuto quantocyus, vt mihi persuadeo, est transmissurus. Obsecro
te, mi bone Erasme, meis hisce totidemque literarum ineptiis breue
aliquod, vt dixi, epistolium, vbi opportunius poteris, ad nos Coloniam
mittas, aut quidem ad bibliothecam in pingui gallina aut in signo 25
cuniculi, Facies per ecastor, etsi preter nostra erga te merita, rem
nobis gratissimam.
Audio te Coloniam perlustrasse ex hospicio candidi equi in foro
feni. Dolui profecto vehementer quod de his rebus coram loqui non
poteram. Iam etiam longe antea disposueram quod senatus 30
Agrippinensis publice vinum propinasset pro tui status ac honorum
magnificentia : licet, quod fateor, longe prestanciora xenia tibi non
immerito debeantur.
819. 1 n., 846. 3, 4. The budget did
not reach Erasmus until 1 Sept.
25. bibliothecam] ‘Zur fetten Hen¬
5. triennio] It appears from this
that the date given in Ep. 140 introd.
for d’Angleberme’s appointment to
Milan must be corrected.
preceptoris] Besides his own
studies Eicholtz was in charge of some
young noblemen (Ep. 819. 27-30). One
of his fellow-students was Chas. Harst
(Basle MS. G. II. 24. 127).
negocium] Evidently Erasmus
was asked (cf. ll. 18,9) to revise some
work of d’Angleberme: perhaps the
Militiae Francorum regum, which Badius
published 2x Feb, 1518 (? 151$).
9. Budei] Ep. 810, which Eicholtz
had brought from Paris in April and
Gilles had forwarded in May; cf. Epp.
nen’, the bookshop and printing-house
of the Birckmanns (1513-1689), which
lay in the centre of the booksellers’
quarter, ‘Unter Fettenhennen’; see
Merlo in AHVN. xxx (1876) pp. 3, 4;
q. The house ‘zum Hasen’ lay close
by; cf. Keussen, Topographie d. Stadt
Köln im Mittelalter i. 312.
28. hospicio] Prof. Enthoven trans¬
lates the title into ‘ Zum weissen Ross
am Heumarkt’. In later times there
was a house with that name on the
Altermarkt, which is very close to the
Heumarkt.