os obturabitur. Responderant duo Cardinales per quos primae
aeditionis volumen obtuleram sanctissimo D. N. Andreas Ammonius
alteram epistolam huc misit, ea periit: alteram seruauit, quae nunc
vna cum ipso periit. Scripsimus hac de re ante pauculos dies
R. Card. Grimano et Paulo Bombasio.
Porro ne quis scrupulus habeat animum tuum, studii mei rationem
paucis exponam. Collatis multis Graecorum exemplaribus, quod
syncerissimum videbatur secuti, vertimus Latine, nostramque tradu¬
ctionem Graecis adiunximus, quo lectori promptum sit conferre; et
ita vertimus vt primum studuerimus, quoad licuit, integritati 35
sermonis Romani, sed incolumi tamen Apostolici sermonis simpli¬
citate. Deinde dedimus operam vt quae prius lectorem torquebant
vel amphibologia vel obscuritate sermonis vel orationis vitiis aut
incommodis, iam explanata sint ac dilucida; parcissime interim
recedentes a verbis, a sensu nusquam: quem tamen non ex nobisipsis 40
somniamus, sed ex Origene, Basilio, Chrysostomo, Cyrillo, Hieronymo,
Cypriano, Ambrosio, Augustino petimus. Adiunximus Annota¬
tiones iam locupletatas, in quibus docemus lectorem quid quo consilio
secuti simus, semper veterum autorum nixi sententia. Vulgatam
hane aeditionem non conuellimus—quae tamen cuius sit incertum est; 45
etiamsi compertum est nee Cypriani esse nec Ambrosii nec Hilarii
nec Augustini nec Hieronymi—sed indicamus vbi sit deprauata ;
submonentes sicubi insigniter dormitauit interpres, explicantes si
quid inuolutum ac spinosum.
Si optandum est vt diuinos libros habeamus quam emendatissimos, 50
hic meus labor non solum amolitur mendas sacrorum voluminum,
verumetiam obstat ne posthac queant deprauari. Si optandum vt
recte intelligantur, plusquam sexcentos locos aperuimus antehac nec
a magnis intellectos theologis. Fatentur ipsi, negare non possunt.
Si optandum vt huic disputatrici theologiae, quae pene plus satis 55
pollet in scholis, accedat fontium cognitio, huc peculiariter hoc opus
conducit. Nullum igitur studii genus laeditur hoc meo labore, sed
adiuuantur omnia. Graecorum lectionem licet vbique verterimus,
non tamen vbique probamus: quin nostram alicubi praeferimus,
semper indicantes vbi scriptores orthodoxi Latini cum Graecis con- 60
sentiant aut dissentiant. Porro lectionis varietas non solum non
27. sanctissimo D, N. E: Leoni pontifici H. 30. R. om. H. 33. tra¬
ductionem #: translationem H. 61. non post solum add. P Corrig.
26, Cardinales] Cf. Ep. 835. 13 n. is repeated from Epp. 373, 384.
28. alteram] Ep. 340. 35. ita vertimus] In Luc. Ind. the
alteram] Of. Ep. 334 introd. second edition is described as ‘liberius
30. Bombasio] The letter is lost; versum, ita vt sermo totus Latinae
but its date is given by Ep. 865. 1. mundiciei sit redditus, salua simplici¬