OCR
859] TO ULRICH ZASIUS 379 esse videatur? Quae philosophiae pars est in qua non ita versatus sis vt in ea sola versatus videri queas? Aut quis omnino liber est, seu veterum seu recentium, quem non euolueris, non introspexeris, 25 non imbiberis? Quin et arcana illa quae vere pium ac sanctum reddunt hominem, comperio tibi non vulgariter esse obseruata. Tam eloquentiam tuae littere, licet neglectim et plusquam extempore scripte, satis prae se ferebant: at non expectabam diues istud et exuberans orationis flumen, nusquam non paratum, quicquid vnde- 30 cunque incidisset. Deum immortalem, qui sermonis nitor, qui fluxus, quam felix, quam vltro scatens, quam non accersitus, quam non affectatus! Extemporalis confabulatio stilum tuum aequabat. Quis non admiretur cani capitis tam virens ingenium? tam praesentem paratamque rerum omnium memoriam? Nihil enim dicam 35 de moribus, quibus neque grauius aut integrius quicquam esse potest neque suauius. Adeo mire totum Zasium temperauit artifex optima philosophia. Sed pene imprudens laudum tuarum campum ingredi coeperam. Etiam atque etiam te rogo vt aliquando tandem expolitissimas 40 lucubrationes tuas sinas in lucem exire. Patere hoc vtilitatis studiosis bonarum litterarum accedere, patere hoc decoris nostre adiungi Germaniae: cui iam nunc notissimum est Zasii nomen, sed dignum quod vniuerso innotescat orbi, posteritati quoque celebre plausibileque futurum. Caetera quae ad hane rem pertinent ex 45 Bonifacio Amorbacchio, iuuene omnibus rebus affatim expolito, cognosces. Nostrum officium sicubi desyderabitur, ita praestabimus vt nos ex animo tuos esse intelligas. Bene vale, doctissime doctor et amice incomparabilis. Basileae. x1. Cal. Septemb. Anno. M.D. XVIII. 50 Clarissimo iuris professori D. Vdalricho Zasio, amico ac patrono incomparabili. Friburgi. 860. To ANTONY Pucor. Farrago p. 117. Basle. F. p. 271: HN: Lond. v. 26: LB. 331. 26 August 1518. [The date is amply confirmed by that of the Brief, Ep. 864. i ; Antony Pucci (c. 10 Oct. 1484 — e. 14 Oct. 1544) was a nephew of the influential Lorenzo Pucci (c. Aug. 1458 — c. 16 Sept. 1581) who had been datary to 23. Quae . . . 28. Tam add. B. 21. Deum... 38. confabulatio 8: sermo non accersitus, non affectatus a. 36. quicquam add. B. 40. tandem expolitissimas add. B. 42. accedere add. D. patere D: pater a. 43> Tenn! om. D. D: notissimus a, quandoquidem prius Zasius pro Zasii nomen scripserat. 46. Amorbacchio . . . expolito add. D (Amorbachio F). 50. XI a: X Di: decimo D?. Anno. m.p.xv add. D. 51. Clarissimo . . . 52. Friburgi om. D. 41. lucubrationes] Cf. Ep. 862.