OCR Output

858] TO PAUL VOLZ 377

Sabbato, etc., sed iuxta Christi consilium dicat, et dicat ex animo, 585
dicat sibi, non aliis modo, ‘ Seruus inutilis sum : quod debui facere
feci’ Nemo verius fidit quam qui sie diffidit. Nemo longius abest

a vera religione quam qui sibi valde videtur religiosus. Nec vnquam
peius agitur cum pietate Christiana quam cum quod est mundi ad
Christum detorquetur, cumque hominum autoritas diuinae praefertur. 590
In vnum illud caput conspiremus oportet, si vere Christiani esse
volumus. Porro, qui ad Christum vocanti homini paret, Christo
paret, non homini. Et qui fucatos homines, saeuos et imperiosos,
non docentes ea quae faciant ad religionem sed ad suam tyrannidem,
tolerat, is Christianam praestat patientiam, modo quae praecipiunt 595
calamitosum faciant tantum, non etiam impium. Alioqui conueniet
Apostolicum illud responsum habere in promptu: Deo obedire
oportet potius quam hominibus.

Sed iam dudum epistolarem modum excessimus, adeo nos fallit
tempus cum amico suauissimo iucundissime confabulanteis. Liber 600
Frobenianis formulis veluti renatus multoque quam antea nitidior et
emendatior in tuum sinum aduolat. Adiecta sunt fragmenta
quaedam veterum studiorum nostrorum. Visum est autem tibi
potissimum hoc quicquid est aeditionis adiungere, vt qui ex Erasmo
recte viuendi praeceptiones sumpserit, a Volzio protinus ad manum 605
habeat exemplum. Bene vale, Pater optime ac verae religionis
eximium decus.

Admone Sapidum meis verbis vt sibi vere sapiat, hoc est sui
similis esse pergat ; Vuimphelingum vt adornet trùv ravoràíav, MOX
cum Turcis conflicturus, quandoquidem iam satis diu bellum gerit 610
cum sacerdotibus concubinariis. Spes est fore vt illum aliquando
videamus episcopum, mitra bicorni pedoque conspicuum, sublimem
mula vehi. Sed extra iocum, et hos et Ruserum caeterosque amicos
meo nomine multum saluere iubebis. Erasmi tui salutem interdum
puris votis piisque precibus Christo Opt. Max. commendato. 615

Basileae, pridie Virginis matris assumptae. An. M.D. XVII.

594. faciunt H.
611. sacerdotibus add. H.

605. Volsio 62. 609. aH: Vuimphelingium 6.

586. Seruus] Of. Luke 17. 10.

597. Apostolicum] Acts 5. 29.

601. nitidior) The signatures show
that the book was already printed
when this preface was written. The
colophon implies the same; but Fro¬
ben’s letter of advertisement on the
preceding leaf is dated 19 Aug. 1518.

602. fragmenta] The only new items
in the volume are one of Colet’s re¬

plies to Erasmus’ Disputatiuncula (Ep.
110: cf. Ep. 108 introd.) and the
translation from Basil (Ep. 229).

611. concubinariis] This controversy
had begun with the publication of
Wimpfeling’s De integritate, Strasburg,
J. Knoblouch, 5 March 1505. See
Schmidt i. 52 seq. and Knepper’s
Wimpfeling, ch. 6.

613. Ruserum] See p. 18. `