OCR
817] 287 817. To PETER VITERIUS. Deventer MS. 91, f. 7. Louvain. LB. App. 128. 17 April (1518). ERASMVS VITERIO SVO S. D. Mıror Thomam Graium sine tuis ad me litteris isthinc abiisse. Is nunc ‘apud nos est Louanii, sed breui rediturus in Angliam. Nos Basileam auolamus, edituri quedam que sine nobis edi non possunt. Cura interim vt valeas, Petre charissime. Salutat te Greius. Louanii, 15. Cal. Maias. 5 818. To PETER GILLES. Deventer MS. 91, f. 6 v°. Louvain. D. p. 149: F. p. 146: HN: Lond. ii. 10: LB. 240. 17 April (1518). [Between Erasmus’ settlement at Louvain in July 1517 and the publication of DL] ERASMVS ROTERODAMVS PETRO AEGIDIO SVO S. P. S. D. Per nostram amiciciam, qua non potest arctior esse, per tuam incolumitatem, quae mihi non secus atque mea ipsius est cordi, mi Petre, da operam vt reualescas ; vt reuersus te offendam hilarum ac lubentem. Ita demum mihi videbor reuersus incolumis. Tempera victum in reditum Adriani tui; cui mehercle plurimum fido. Est aliquid amico vti medico. Interim caue ne crebris pharmacis nimium exhauriaris. Imprimis tempera tibi ab omni vehementiore motu animi, ab immodico gaudio, ab intemperanti risu, ab ambulatione grauiore, a studio vehementi, sed.ante omnia ab iracundia. Mi Petre, omnia ' vitae posthabenda sunt. Fortassis haec admoneo importunius ; sed 10 vtinam tam feliciter admoneam quam ex animo! Ego meum periculum contemno, modo contingat te reuiuiscere, hoc est firmum validumque fieri. Bene vale cum suauissima coniuge dulcissimisque liberis. Louanii. 15. Cal. Maias. [m.D. xvi. ] Erasmus Roterodamus. n = 5 818. TIT. D: PETRO AEGIDIO IS. TSD Oma D 2. moa MS. F: mei D. 3. hilarem D. 5. MS. LB: me hercle N?: mehercule N°. 6. nimium exhauriaris MS.: vires nimium exhaurias D. 7. vehementiori N. 9. Mi Petre add. D. 13. suauissima D : dulcissima MS. I4. M.D.XVN add. F. 15. Erasmus Roterodamus om. D. 817. 1. Graium] Of. Ep. 768. 15 n. 818. 5. Adriani] Perhaps cf. Epp. 650. litteris] Cf. Ep. 779 introd. 10 N.) 755