OCR Output

811] TO GERARD GELDENHAUER 283

consistere, si dialecticus summo, quod aiunt, iure tecum agat.
Deinde mihi non visum est istud proprie belli nomine censendum,
sed potius animaduersionis ; nisi forte cum Moses ob vitulum aureum 25
tot hominum milia trucidauit, bellasse videtur. Postremo mihi
satis erat quod nos semper inter nos belligeramur, illi aut nunquam
aut rarissime. Ad persuadendum facit exaggeratio, vt nunquam
positum sit vice fere nunquam: quemadmodum Paulus, cum ait
‘Omnes quae sua sunt quaerunt’, non omnes sensit esse tales, sed 30
intelligi voluit perpaucos esse qui Euangelium syncere tractarent.

His tergiuersari poteram, vt nemo non ingeniosus est ad defen¬
sionem sui; nisi quod non libet a tam eximio viro dissentire. Itaque
proxima aeditione locus is mutabitur. Fac me illi quam diligentis¬
sime commendes ; nam homini cupio propius esse notus. A te nihil 35
meo nomine peto praeterea nisi vt pergas tui similis esse. Bene vale.

Philippo Montio, omnium quos in vita viderim candidissimo, cum
vxorcula meis verbis salutem dices. Reuerendissimo dices quae
nunquam non dicis. Louanii [m.p.x1x |.

812, To GERARD GELDENHAUER.
Farrago p. 322. Louvain.
F. p. 428; HN: Lond. x. 25: LB. 153. 17 April (1518).
[For the date see Ep. 811 introd. The bearer was John Smith (Ep. 837. 4).]

GERARDO NOVIOMAGO, REVERENDISS. D. TRATECTENSIS A SACRIB,
ERASMVS ROTERODAMYS S. P.

Qvip tibi imprecer, mi Gerarde, dignum istis tuis factis? precor
vt breui magno aliquo sacerdotio onereris. Dixeras, at non solus,
Reuerendissimum dominum non ante quartum aut quintum diem
abiturum: ego iuxta vulgarem morem eum numerum conduplicabam,
existimans ante octauum diem non mutaturum locum, et erat hic 5
quod agerem. Videbam Reuerendissimo non vacare tum temporis,
praesagiebam vos sero pransuros, et mihi iam stomachus latrabat.
Proinde subduxi me, testatus apud te domi expectaturum eo die, si
quid iuberet. Nihil denunciatum est. Postridie mane transcurro
Louanium, quod arbitrarer haud multum interesse hic an istic ro
agerem, quod ad conueniendum Reuerendissimum attinet. Relinquo
domi epistolium quo testatus sum me ad omnem nutum paratum
fore. Hodie propemodum decreueram recurrere, et ecce Palu¬

811. 37. E: Montioio Lond. 39. Louanii m.p.x1x add. H. 812. 3. reue¬

rendissimum dominum Æ: R. praesulem nostrum F. 6. reuerendissimo £ :
occupatissimo principi F. 11. reuerendissimum £ : praesulem F.

811. 23. summo] Cf. Cic. Verr. 2. 5. 37. Montio] Cf. Ep. 797. 11.
2 812. 7. latrabat] Cf. Hor. S, 2. 2, 18.

A do
29, Paulus] Phil. 2. az.