OCR
792] 245 792. To (tHe SEcRETARY oF DUNKIRK ?). Deventer MS. 91, f. 39 v°. Louvain. LB. App. 268. 5 March (1518). [Similar to Ep. 791 : perhaps addressed to a similar official at Dunkirk, in case John Smith should travel that way instead of by Calais (cf. Ep. 789. 7). Ihave not been able to identify Gerard (1. 6); but it may be noted that Nevius (1. 7) came from the neighbourhood of Dunkirk. ] S. D., honorande domine. Si recte vales, est quod summopere gaudeam. Ob certas ac necessarias res hunc famulum mihi charum (mitto) in Angliam, mox hue rediturum. Credo nihil fore opus officio tuo; tamen si quid erit, rogo vt illi modis omnibus commodes, quo tuto et expedito traiiciat. Quod in illum contuleris officii, in me collatum putabo. Saluta humanissimum Gerardum, veterem ac singularem amicum meum. Neuius, imperator noster, te salutat amantissime. Bene vale Louanii 3 Non. Martias. on Erasmus Roterodamus. 793. To JOHN LE SAUVAGE. Deventer MS. 91, f. 41. Louvain, LB. App. 270. 6 March (1518). [1518, because between Le Sauvage’s departure for Spain and his death. In Ep. 794. 73,4 this letter is said to be already written. The first two paragraphs are incorporated, almost unchanged, in Ep. 853. ] CANCELLARIO BVRGVNDIAE. S. P., Moecenas vnice. Si sciam celsitudinem tuam vel desyderare litterarum officium vel huiusmodi vulgaribus officiis aestimare clientis in te animum, equidem nolim mihi hac in causa vllam quantumuis iustam excusationem esse praesidio ; licet illud vere possim dicere, me hactenus non leuius districtum fuisse studiorum laboribus quam tu non vnius, regni negociis distringaris: etiamsi non negem te sarcina splendidiore premi, grauiore non arbitror, vt interim me culicem cum elephanto componam. Nunc vero cum non ignorem tuum istud pectus, heroicum quidem et homine maius sed tamen vnum, tantis negociorum molibus vndique pulsari, non alia ratione mihi 10 videor in te posse officiosior esse quam si salutationis officio supersedeam. Imo modis omnibus iniurius mihi videar—et in Regem Catholicum, cui velut Atlanti tu Herculis es vice, imo in vniuersam rempublicam, cuius iuuandis rebus superum benignitate donatus videris, —si te frequenter meis litteris interpellem, praesertim nihil 15 aliud quam animum erga te meum testaturis: quem ego sane, si n 792. 3. mitto add. LB. 6. humanissinum MS. 793. 7. arbitror scripsi, secundum Ep. 853. 11: arbitrer MS. interim LB, cf. Ep. 853. 11 : inter MS. 13. LB: Antlanti MS. 792. 7. Neuius] See Ep. 298 introd.