OCR Output

784] TO (JOHN FISHER) 237

Huiasmodi si quis tibi superest, gratissimum fuerit si per hune
miseris. Hyemps hee mihi visa est longissima, adeo vt partim ı
tedio partim assiduis studiorum laboribus meipsum pene confecerim.
Superest ex[s]tremus fabulae nostre actus et, ni fallor, vitae. Ab hoc
est animus abdere me, mihique canere et Musis ; nec enim libet cum
tot rabulis assidue digladiari. Volebam prodesse studiis pro mea
qualicunque portione ; nec pigeret laborum, si votum succederet. 20
Faber nihil omnino respondet, ne priuatis quidem ad me litteris.
Audio tamen offensum Apologia mea; quasi vero hoc illius autoritati
debeatur, vt sic impetito mihi fuerit obticendum. Et tamen contraxi
frena iusto dolori, multumque dedi vel amiciciae nostrae vel pudori
Christiano. Vides quemadmodum tonet Hieronymus in Rufinum, 25
tantum quia figurate fuerat ab illo laudatus. Fabro qui me libris
publicatis facit ‘intelligentiae propheticae subuersorem ’, ‘ contume¬
liose deiicientem Christi gloriam’, ‘pro blasphemis Iudaeis facientem ’,
‘ Christoque Deoque indignissima loquentem’, ‘adherentem carni,
spiritui aduersantem °’, ‘ea scribentem quae semet vndique elidant, 30
non vnis digna Anticyris’, et cum ipse tueatur Christi dignitatem,
me suum facit aduersarium, quaeso non respondeam? Quantumuis
pius, quantumuis mitis, quantumuis amicus est Faber, haec in illius
libris habentur, et agnoscit pro suis. Si non habentur, accusent me
vanitatis; si habentur, et his etiam plura, conueniebat expendere
numquid horum commeruerim. Si commerui, refellant nostra; si
non commerui, cur non potius Fabro indignantur, qui amicum ex
insidiis tam atrociter lacessierit, quam mihi qui me clypeo tantum
defendo, non repeto telis, quod communi certe iure poteram ?
Miseram secundum Theodori librum. Eundem nunc mitto formis 4°
excusum, quo legas commodius; nam Paraphrasin scio isthic iam
esse vulgatam. Miror Vnoculum illum per quem miseram, nihil
tuarum huc retulisse litterarum. Grocini malum, ita me Deus amet,
mihi ex animo dolet, qualiscunque ille in me fuit. Optarim eius¬
modi ingenia nec mortem sentire nec senium; sed ita visum est 45
superis. Circumferimus hune thaesaurum in vasis fictilibus, imo
vitreis, De genealogia Christi scio questionem esse inextricabilem,
nee proprie ad hoe pertinet institutum; et mihi non admodum
satisfaciunt quae (ex) Annio collecta sunt, scriptore, vt mihi subolet,

en

o
o

20, LB: qualecunque MS. 22. LB: Audeo MS. 23. LB: imperito
MS. 49. ex addidi ; cf. Ep. 797. 5»

27. facit] Cf. Ep. 659. 5-11. 49. Annio] John Annius or Nannis

40. Miseram] Cf. Ep. 653. 10,1. (e. 1432—13 Nov. 1502) of Viterbo,

44. în me] For coolness between a Dominican. On 31 March 1480 he
Erasmus and Grocin cf. Ep. 350. 6. completed at Genoa a Glosa super Apoca¬

46. thaesaurum] Cf. 2 Cor. 4. 7. lipsim, in which he deduced a prophecy

47. genealogia] Cf. Ep. 324. 14 n. of the vietory of Christendom over