782] TO (THOMAS BEDILL) 285
tamen irasci non possum, vel quod sic est amicus, vel quod egrotat.
Verum hoc est peragendum posteaquam ceptum est.
Opinor tua smalacha te iampridem leuauit febre. Nos ingredimur 10
iter et longum et periculosum, sed pia, ni fallor, causa, et cui vel
immori libeat, si res tulerit. Tu tui similis esto. Rogo scribe per
hunc famulum meum de singulis diligenter, eique, si quid opus
fuerit, commoda. Bene vale.
Opus est omnino vno equo commodo et patiente laborum, qui me 15
vehat; consule hac quoque in parte. Est in animo confecta hac
comoedia in Angliam secedere. Id fecero eo lubentius si Moecenas
meus auxerit nonnihil fortunulas meas. Adnitere quo id fiat, ac
rursum vale.
783. To (WILLIAM BLoUNT, LorD MOUNTIOY).
Deventer MS. 91, f. 89 vo. (Louvain.)
Is easy pee (c. 5 March 1518.)
[Brewer points out (ii. 3988) that in view of the greetings to the family
in 1. 27 Leclere’s address to Warham is impossible; and that the circum¬
stances indicate Mountjoy. Cf. the appellation of Mountjoy in 1. 30 with Ep.
829. 3.]
S. P., Moecenas optime. Adorno profectionem aut Basileam aut
Venetiam. Hic erit mihi supremus huius fabule actus. Scio iter
esse perlongum, sed magis etiam periculosum, idque non yno nomine.
A Germania preter solita latrocinia deterret etiam pestis. Adnitere,
te queso, mi Moecenas, vt a regia benignitate munus aliquod egregium 5
contingat; sentiet non esse collatum apud hominem ingratum.
Atqui id fiat mature, ne mihi iam ad iter accin(c)to minister in mora
sit. Te non ausim grauare, et tuo in me animo lubenter sim con¬
tentus, ni res omnis hic presentibus nummis ageretur. Dices, Cur
non huc igitur aduolas? Primum necesse est omnino vt adsim to
huic operi excudendo. Deinde res cogebat hic diutius commorari,
ob theologos, qui mihi magnificam suscitassent tragediam, ni presens
adfuissem. Hac peracta fabula est animus in Angliam velut in
altissimum mundi secessum demigrare, studiisque leuioribus et
amenioribus senectutem meam oblectare. Si iudicas me clientem 15
non prorsus ignauum, tu fac, Moecenas, tui similis esse pergas.
Richardus Paceus me suo libello traduxit veluti tenuem inopemque,
cum ipse propemodum Midas quispiam viderer. Hec infamia non¬
782. 14. LB: commodas MS. 18. ZB: non mihil fortunelas MS.
183. 2. Venetias LB. Sed cf. Ep. 784. 12. 6. LB: collatam MS. 7. in bis in
MS. 9. omnes LB. agerertur MS.: agerentur LB. 13. velut bis in MS,
782. to. smalacha] = malacha; cf. authority for this form in either MS. or
opidag, pirag. For its virtues see Plin. early printed edition, nor in Erasmus
N.H.20.21.84: whereI cannot find any Pliny, Basle, Froben, March 1525.