lector a me veluti fideiussore videtur exacturus, quod illius spo¬
[s]pondi nomine, non ita magni duco. O ¢éAcu potoou, an non 10
perpendit ille rem esse sacram amici nomen orbi posterisque tradere,
neque quicquam respexit preter atramenti, chartarum oleique iactu¬
ram? Quorsum attinebat referre nugas illas de rotulo, de heresibus,
de paupertate ? An quicquid vsquam inter cyathos effutiunt rabule,
dignum esse putat quod orbi legendum proponatur ? 15
Verum hee sera iam est comploratio. Quod superest, pro tua cum
illo familiaritate submonebis hominem ne consimiliter post abutatur
litteris. Si Greca vertet, alieno iudicio fulcietur, neque quicquam est
habiturus negocii preter elocutionis curam. Epistolam ad Dorpium
pro me scriptam ipsius honoris causa suppressi. Atque vtinam 20
libellum hunc supprimere liceret !
Hec ad te sine fuco scripsi, mi More, quod de nuncii fide certus
essem; ad ipsum eadem scripturus, ni iam toties expertus essem
quantum suo quisque ingenio faueat. Et coram huiusmodi placa¬
bilius admoneri solent. Bene vale. 2
Antwerpie festo Cathedre Petri. An. m.D. 18.
Deventer MS. 91, f. 34. Antwerp.
LB. App. 263. lc. 22 February 1518.)
[The dates of place and time conflict. The former is confirmed by the mention
of Louvain in 1. 30. The absence of any reference to Meghen or Berckman, or
to the events touched upon inthe letters of 5 March, also suggests that this letter
belongs to the earlier group, and that the date of time was added when the whole
packet was dispatched : cf. Ep. 772 introd. ]
ERASMVS BOVILLO SVO S. D.
Primvm voluptati fuit, optime Bouille, quod te pestis ista scelerata
non attigit. Croco gratulor atque adeo vestrae etiam Academiae; cui
praeter alias honestissimas disciplinas, quibus iam pridem excellit,
hoc quoque decoris accesserit. Sed quid ego audio? An isthic
etiam sunt qui pro Fabro digladientur? Quid est autem quod 5
mihi succensent isti? an quod blasphemiae crimen, quod mihi cum
omnibus orthodoxis scriptoribus commune Faber vni veluti pro¬
prium impingit, clarissimis argumentis propello? Cur non illi
potius succensent qui me lacessierit, et ita lacessierit vt integrum
non fuerit obti(ce)scere? Sed istos, mi Bouille, rabulas valere ro
776. 17. illo LB: illa MS. 777. 7. LB: commune MS. Io. obticescere
LB; cf. Ep. 659. 4.
776. 9. spopondi] In the preface to mind later, and wrote Ep. 787.
the Adagia : Ep. 211. 43-9. 777. 1. pestis] Cf. Ep. 623. 8n.
19. Epistolam] Cf. Ep. 732. 53 n. 2. Croco] Cf. Ep. 712. 29 n.
28. scripturus] Erasmus changed his cui] Croke ; cf. Ep. 712. 30.