769 | FROM JOHN MAIER OF ECK 209
E. W. Lühn selected this letter for publication (Freiberg, 1832) with notes, as
a specimen of his projected edition of Erasmus’ correspondence. |
IOANNES ECKIVS DES. ERASMO ROTERODAMO SVO $. D.
EA praedicaris humanitate, Erasme doctissime, ea praeditus mo¬
rum clementia et genuina felicitate, vt et ab ineruditis literas etiam
barbaras summa animi alacritate suscipias ; ita enim amici tui non
vulgares, Vuolphangus Fabritius, Ioannes Fabri, Beatus Rhenanus,
Sapidus et alii pleno ore de te affirmant: quibus ita animatus meis
incultis literis te adire et alloqui decreui. Neque tamen mihi animus
est omnem epistolam in laudibus tuis, vt facere solent, absumere.
Non quod non sis laude dignissimus, sed quod praestabilius iudicem
apud absentes te pro meritis laudari et posteritati literis com¬
mendari (vt in aeditis opusculis cum magna honoris praefatione non 10
semel feci) quam coram et in faciem pluribus extolli, quod assenta¬
tionis speciem habet: quamuis et aliorum praeconiis non indigeas,
qui ex promptuario ingenii tui mira fertilitate politissima paris opera,
saepius etiam quam cuniculi, quae apud omnem posteritatem nun¬
quam sint intermoritura. Quare abunde tua tibi eruditione im- 15
mortalitatem paras.
Ne autem frustra tibi tanto, inquam, viro scripsisse videar, aliqua
de literis tuis literatissimis afferamus : quod pro ingenii tui candore
et dexteritate eo animo, benigno scilicet et pio, suscipias, vt ex tibi
beneuolentissimo proficiscatur. Non enim te latet, mi Erasme, quam 20
bene de te sentiat omnis Germania (obticeo summum Pontificem,
Italiam, Galliam et Angliam), quibus laudibus tua efferat studia,
ingenii tui excipiat foeturas, praeclara exosculetur opera ; vt omnes
ferme docti prorsus sint Erasmiani, cucullatis paucis demptis et
theologastris. At nosti Momos, quomodo detrahendi bonis viris
studio gloriolae fumulum, velut templi Ephesini incensor, conquirere
conantur ; ipse ad vnguem nosti quomodo doctissimis viris mastigiae
non pepercerint: quare et tu tuos habes Zoilos, qui te carpere, te
notare cupiunt. At ego amicissimo, vt praestabat, animo aliqua tibi
aperiam, non profecto reprehendendi studio, sed vt ansam te defen- 30
sandi acciperes, et si quae planiori indigerent explanatione, omnigena
tua eruditione ac dicendi copia vberrima dilucida, aperta, ac mitiora
faceres. Nam et sic Erasmici tui melius aduersus theologastros te
defensabunt, et tuipse magnum tibi adieceris gloriae et decoris orna¬
mentum. 35
7. absumere F: absumere te D, 27. N: mastigae D.
4. Fabritius] Capito. D in marg. also Eck’s commentary on Aristotle's
Fabri] Io. Faber. D im marg. See Dialectica, Augsburg, Miller, 1517, f.
Ep. 386 introd. 119, and De materia iuramenti, Augsburg,
I0. non semel] Cf. 1. 113 n.and 1.114; Grimm and Wyrsung, 1518, f°. h? v°,