Sed longius prouehor in epistola quam par est. Bene valeat
35 reuerendissima T. P., cui me meaque studia dedico omnia.
Louanii quarto Idus Ianuarias. AN. M.D. XVII.
121759. To GERARD GELDENHAUER.
Deventer MS. 91, f. 78. Louvain.
D. p.210: F. p. 168: HN : Lond. in. 42: LB. 292. <10 January 1518.)
ERASMVS NEOMAGO SVO S. D.
Eco, doctissime Gerarde, cum praeclarum semper existimauerim et
in primis optandum summatibus placuisse viris, tamen a nullo pro¬
bari malim quam Philippo Praesuli, cum meo tum omnibus modis
primario. Scripsit ad nos ante menses complures Archiepiscopus
5 Maguntinensis litteras multo humanissimas, atque adeo ipsius arti¬
culis. Scripsit nuper Episcopus Leodiensis, minitans se huc aduola¬
turum, si grauer ad se venire. Sed vt hec mihi voluptati sunt, ita
rursus mihi displiceo pennasque demitto, quoties succurrit nihil esse
in me quod tantorum heroum expectationi respondeat.
10 Sed heus tu, rem oppido nouam ex tuis literis accipio. Nesciebam
te tam virgineo pudore preditum vt ad me non ausis scribere. Sepenu¬
mero vidi te rubentem, verum ruboris causam non quiui coniicere.
Quod si verum, mea sententia nec aula dignus es nec cuculla. Quare
si rem facere cogitas, fac quam primum frontem perfrices et inutilem
15 pudorem abstergas.
In opere Noui Testamenti iam eo progressus sum vt, licet adhuc
iacter alto, tamen portus procul sese ostentet, velut ad quietem
inuitans. Mitto libellum Paraphraseos. Si forte non dum ac
cepisti, eum amicis eruditis imperties et, si commodum videtur,
20 etiam ipsi Principi, cum primis autem optimo Philippo Montio, aule,
vt scribis, procuratori: quem equidem non possum non vehementer
redamare suo studio me prouocantem. Ei fac multam salutem meis
verbis annuncies. Neuius ac Borsalus te resalutant. Bene vale,
Neomage candidissime. Louanii. [m. p. xvit].
758. 35. reuerendissima T. P. MS.: tua reuerenda sublimitas H. dedico
omnia D: dedeco MS. 36. AN. M.D.XVIN add. D. 759. TIT. NEOMAGO MS, :
GERARDO NOVIOMAGO D. 1. existimarim D. 2. a nullo MS. : nulli D.
5. Moguntinensis F. 7. venire D, cf. Ep. 746. 9,10 : redire MS. 8. D:
displicio MS. D: securrit MS. 13. verum MS.: vera praedicas D. 17. D:
ostentat MS. quietem H : sese MS. 24. Neomage MS. : Nouiomage Lond.
759. 5. Maguntinensis] Ep. 661. 6. Leodiensis] Ep. 746.
18. Paraphraseos] Cf. Ep. 710.