OCR Output

188 LETTERS OF ERASMUS

[1518
quaestor aerarius, homo mea sententia grauis iuxta atque humanus,
cuius commendatione praebenda Curtracensis in te deriuata est. Con¬
firmat hane meam opinionem Petri Barbirii iudicium, qui rerum
suarum procurationem non temere tibi mandauit, homo nec stultus
nec indiligens. Non opus est autem multis cautionibus inter eos
apud quos valet vetus illa formula, Inter bonos bene agier oportet.
Caeterum quod attinet ad sacerdotium situm in diocesi Traiectensi,
1o me nulla in re difficilem senties ; sed quid ipse cum Barbirio egerim
scio, quid tu cum illo transegeris nescio. Quo minus habeo quod
super hac re certum respondeam, nisi quod cum summa pensionis
sit estimata, et huius portio quaedam duntaxat sint sacerdotia, non
videtur aequum, si quid alicunde arrosum fuerit ex illis, id de pen¬
15 Slonis semel aestimatae summa detrahere.

Reuerendissimus Praesul Traiectensis videtur non vulgariter pro:
penso in nos esse animo, quod iam vnis atque alteris ad me litteris
testatus est. Verum nec isti libenter aperiunt eam fenestram
caeteris similem gratiam flagitaturis, nec mihi visum est tanti principis

20 fauorem in re leuicula consumere. Tu proinde bona agito fide.
Quicquid approbarit Barbirius, mihi comprobabitur: cuius litteras
super hoc quoque negocio expecto. Is ex itinere misit ad me
pecuniam ex pensione receptam: qua in re et illius diligentiam et
tuam fidem amo. Si quid erit in quo tibi queam esse vsui, senties

25 mihi nec voluntatem nec studium defuisse. Bene vale.

Louanii pridie epiphaniae Anno. m.D. XVIII a natali.

i | Erasmus ex animo tuus.

on

i a re

| 752. To PerER BARBIRIUS.
Deventer MS. 91, f. 74 v°. Louvain.
LB. App. 257. 6 January 1518.

[Between the appearance of the Paraphrase and the death of Le Sauvage.]
ERASMVS BARBIRIO SVO S. D.

| Per Musas, ni mihi Moecenatis esses vice, conuiciis te discerperem,
| qui tot litteris meis prouocatus ne verbum quidem respondeas, prae¬
i sertim cum scribas ad alios. Rem pensionis omnem tuae concredidi
fidei: fac igitur vt pergas esse tui similis. Fortassis a Pascha erit
| 5 mihi adeunda vel Basilea vel Italia, quo peragam extremum actum
huius theologice comedie ; nam in nouando Nouo Testamento iam eo

752, 4. LB: pargas MS 6. comedie MS.
ik ec a ee
y 751. 9. sacerdotium ] Cf. Ep. 714. 11n. 17. litteris] Cf. p. 14.
| 12. pensionis] For similar trouble in 18. isti] The diocesan officials.
| connexion with Aldington see Ep. 22, ex itinere] See Ep. 621. 5,6.

i 278. 1D. 752. 2, litteris] Epp. 652, 695.