OCR Output

184 LETTERS OF ERASMUS [1518

10 frustra me penitet libello plus duodecies excuso. Illud demiror, cur
omnium soli monachi et theologi offendantur. An omnes se tales
agnoscunt quales illic describo? Summus Pontifex perlegit Moriam
et risit. Tantum hoc adiecit: ‘ Gaudeo’ inquit, ‘nostrum quoque
Erasmum esse in Moria’; et tamen nullos acerbius tracto quam

15 pontifices. Absit a me studium maledicentie. Quod si libuerit
describere theologos ac monachos, cuiusmodi plerique sunt, tum
demum apparuisset quam ciuiliter de his locuta sit Moria.

Quod autem in scholis legat(ur), antehac nunquam mihi fuit
auditum. Et tamen caui ne quid illic esset quod eam inficeret

2 2oaetatem. Etenim quod tu times ne ea lecta alienentur ab omni

i religione, non satis intelligo quid sibi velit? An protinus periculum

| | est ne tota religio displiceat, si quid dicatur in supersti(ti)ose religiosos?

È Atque vtinam omnes qui nunc religiosi vocantur, eo digni sint
cognomine! Imo dicam liberius, vtinam ipsi sacerdotes prophani ac

25 promiscuum vulgus ita veram Christi religionem sectetur, vt qui
nune soli religiosi dicuntur, non videantur religiosi! Mundus mona¬
steriis vbique plenus. Nec tamen vllum instituti genus damno : sed
ipse subducito quam pauci in his qui preter cultum et ceremonias
quicquam habeant vere religionis ; (plerique) plusquam mundanum

30 hominem gerunt. Ego nullius adhuc hominis famam atram reddidi.
In communia et omnibus notissima mortalium vicia lusi.

Et tamen in ceteris posthac agam moderatius. Quod si fieri non
potest vt istis quibusdam satisfaciam, exemplo Pauli me consolabor,
qui per infamiam et bonam famam id quod rectum erat secutus est.

35 Certe id assequor, vt, si non probor ab omnibus, certe prober ab
optimis ac maximis. Et fortasse laudabunt mortuum quem rodunt

viuum. Bene vale, pater optime, nosque tuis precibus Christo
commenda. Louanii postridie. Cal. Ianua. Anno m.p. 18.

| 750. To MARTIN LyPsIus.

| Brussels MS. 4850-7, f. 140 (a). (Louvain. )
Deventer MS. 91, f. 49 v° (8). (January 1518 ?)
D. p. 180: F. p. 157: HN: Lond. iii. 22: LB. App. 230.

{This letter is copied by Lypsius in the Brussels MS. (Ep. 296 introd.) and also
| by Hand C (Nepos) in the Deventer letter-book. The two manuscripts agree
il closely together, and differ almost unanimously from the printed volumes; their

18. legatur LB. 20. LB: alienantur MS. 23. sint LB: sunt MS.
27. tamen LB: tù MS. 28. subducito ZB: sublucito MS. 30. Ego LB:
Ergo MS. 35. prober LB: probor MS.

to. plus duodecies] Roughly accurate: 14. Erasmum] Cf. Ep. 739. 9 n.
see BEr?. s 24. prophani] sc. seculares.
12. Pontifex] Of. Ep. 739. 11,2 n. 33. Pauli] 2 Cor, 6. 8.