OCR
748 | FROM PASCHASIUS BERSELIUS 183 Vbi exempta fames, mensis epulisque remotis canuntur superis gratiae, surgimus, ludere coeperunt alii fritillo, alii latrunculis. Vocor interim ad principem ; multa ibi de te honorifica confabulatio. 35 Nihil te vno apud illum est antiquius. Cupit te videre et complecti medium, sed vt parentem, sed vt numen quoddam e coelo in terras delapsum. Te literis ad se vocat; noli tardare. Pergratum illi facies si moras omnes abruperis. Caue per Deum immortalem ne longum tui desyderio tantus heros torqueatur. Alius est quam quos in Italia, 40 Gallia, Britannia, Scotia, Germania vidisti praesules. Non sunt omnes cum hoe conferendi; siue enim spectes animi diuitias seu corporis dotes seu fortunae bona, omnes longo interuallo post se relinquit. Vicissim tibi salutem adscribunt quos per me nuper tuis verbis saluere iussisti, imprimisque Baptista, qui te non secus amat 45 ac patrem. Saluta, si me amas, filium tuum ac meum fratrem Rutgerium Rescium : scribam illi cum per otium licuerit. Vale, literarum decus. Si quid ad Principem voles, recte huic sacrificulo commiseris. Iterum vale, e cellula nostra apud Leodium *vir. Idus Ianuarias. 50 749. To JOHN oF LOUVAIN. Deventer MS. 91, f. 77 v°. Louvain. LB. App. 254. 2 January 1518. [In view of Ep. 739, which contains a similar defence of the Moria, the manuscript date may be accepted. John of Louvain is not otherwise known to me. | INTEGERIMO PATRI DOMINO IOANNI A LOVANIO, GVARDIANO MINORITARVM IN AMSTERLEDAM. S. P., integerime Pater. Tam amicam, tam prudentem et, vt paucis dicam, tam Christianam admonitionem tuam non potui non exosculari. De Moria partim in ipsa operis praefatione satisfacio lectori, partim in epistola ad Dorpium, quae nunc Moriae adiecta est. Quid autem facias iis qui nullis rationibus placari possunt, imo qui magnis 5 clamoribus damnant quod nunquam legerunt? Nulli enim omnino clamant insanius. Si praescissem istos tantopere offendendos, fortasse curassem opus premendum; sum enim hoc animo vt, si queam, omnibus placere cupiam, quatenus id liceat citra adulationem. Nune 748. 44. per add. F. 47. Rutgerum D? (Rutgerus D in marg.). 748. 33. exempta fames] Cf. Verg. 41, Scotia] For Erasmus’ acquaintAen, 1. 216. ance with Scottish bishops (but not in 34. fritillo] A dice-box: see Mayor Scotland) sce Epp. 48. 6n., 604. an. on Juv. 14. 5. 46. filium] Cf. EE. 175; Ep. 674. 46. latrunculis] Draughtsmen, or pawns 749. 3. praefatione] Ep. 222. at chess. 4. epistola] Ep. 337.