OCR Output

741 | TO RICHARD PACE 171

credibile est, dvev @noéws, quem et audio tibi congerronem et, vt

ingenue dicam, inuideo: nisi mauis illum Herculem, te Theseum

facere. Paraphrasim, siue mauis Paraphronesin, videbis apud

Marcum ròv éodpevov Decanum Sancti Donatiani; quanquam opinor

iamdudum euulgatum. Bene vale, ornatissime Pacaee, «ai rdv Müpor,

si adest, meis verbis saluta tam diligenter quam ego ex animo diligo.
Louanii. 17. Cal. tDecemb.

742. To RICHARD PACE.
Deventer MS. 91, f. 77. Louvain.
LB. App. 222. 21 December (1517).
[Shortly after Ep. 741; Pace being still at Bruges. |

ERASMVS PACEO SVO S. D.

Hopr natali die Thomae Apostoli binas abs te recepi, ceteris
ternis responderam. Omnes mihi sunt longe gratissimae duplici
nomine, vel quod animi tui testantur alacritatem, vel quod studium
erga me tuum prae se ferant, etiam si mihi iam olim perspectum.
Sed vt ad multa paucis respondeam, miraculum admiratus, si modo
accidit,—sic enim soluit Aristoteles nonnulla problemata: De Fabro
doleo, nec adhuc satis queo diuinare quid illi in mentem venerit.
Non vocares meam modestiam mordacissimam, si nosses quid illi
potuissem et approbantibus theologis impingere: et quid ille mihi
impegerit vides. Quod nihil praeterii non excussum, vigilantia est,
(mon) mordacitas ; et tamen multa praeterii sciens. Nihil est autem
quod iubeas me tuam dissimulare sententiam : vtinam tam inter vos
conueniret quam inter Fabrum et me! Ilept ray ddeAddv, iam
pridem subodoratus sum eos aliquid moliri. Sed est quarundam
rerum ea lues vt non alia re magis viceris quam fuga: vt maxime
vincas, a tali scabie non poteris non contaminatus discedere. Hos
igitur ad publicas disputationes prouocare nihil aliud est quam 7òv
imméa eis mediov mporaNetoBar. Spero breui fore vt haec theologia
deApicwdns et totum hoc hominum genus yevõoypioriavòvy multo
moderatius regnet quam nunc regnat.

Ego iam in extremo fabule meae versor actu: in ceteris quam
fuerim felix alii viderint. Non deseram tamen 70 dpauo. Si Morus

741. 6. credibele MS. Ovoéws MS. to, Pacee MS. 742. 1. natili MS.
2. ternis LB : ternas MS. 4. LB: perspectam MS. 8. nosses scripsi :
nosces MS. II. non add. LB. 13. me rep) rèv àde\pov/Iam MS. I4. quo¬
rundam MS. : correxi. 18. LB: inréa MS. haec LB : hoc MS. 19. hoc
LB: ho MS. 20. regnat LB: regnet MS. 22, desaram MS.

741. 6. ©poéws] Probably More ; who 9. Marcum] sc. Laurinum.
once before had attacked Dorp in 742. 12. vos] Pace and Dorp.

Erasmus’ defence. See Ep. 388. 157 n. 13. adeApay| Cf. Ep. 627. 12.

on

o