162 LETTERS OF ERASMUS [1517
ego non credo, mutent suo arbitratu. Sunt et hic theologi, et
fortasse quidam parum aequi: annotassent, siquid esset istiusmodi.
50 Vbi relegero, scribam certiora.
Bombasius semper amicus fuit magis quam blandus: demiror
autem si iam Romae fastum didicit. Paceus suis ad me litteris
| iactat libellum de Fructu Studiorum abs te laudatum. Misit episto¬
| lam qua me defendit aduersus Dorpium, sed eiusmodi vt puduerit
| 55 reddere ipsius nomine. Domino Lachnero et Frobenio me diligenter
| j commendabis, et litterarum mearum vice fungeris. Fieri potest
| vt ad proximum ver vos reuisam. Archiepiscopus Maguntinensis
| suapte manu mihi scripsit epistolam beneuolentiae plenam. Tamen
| de aduentu meo, quoniam incertum est, nolim passim diuulgari.
| 6o Cura, mi Beate, vt quam optime valeas.
Louanii natali die Nicolai.
733. To WOLFGANG LACHNER.
Deventer MS. 91, f. 69. (Louvain.
LB. App. 237. €c. 9 December 1517.)
| [Clearly contemporary with Ep. 732; but as Erasmus implies there (Il. 55, 6)
| that he was not writing to Lachner and Froben, this was probably sent by the
bearer of Ep. 734.]
ERASMVS LACHNERO SVO S. D.
De nostra amicicia nihil est quod admoneas. Nec meus est mos
facile ab amicicia recedere nec vlla est causa cur velim recedere.
Tantum optabam vt adhibito aliquo qui noscet aliquid huius negocii,
estimassetis exemplaria. Non quod cupiam multum a vobis ex¬
5 torquere, sed vt ratione certa semel praescripta simus vtrique liberi.
Quicquid decreuissetis fuisset gratum. In Prouerbiis non multum
accessit scripturae, sed tamen non patum laboris. Hec Frobennius,
tametsi vir optimus mihique charissimus, non potest perpendere.
A Francisco nihil adhuc accepi. Deinde scripseram ne Frobenius
1o plura reciperet ab Iacobo famulo meo quam commodum esset
excudere. Recepit omnia, praeterea nihil mihi respondit quod ad
rem pertineret, ne tu quidem. Quicquid adhue vobis commisi,
non passus (sum) ab alio quoquam excudi, quantum in me fuit,
nec patiar. Proximis nundinis misi secundum Theodori Gazae
733. 13. sum add. LB.
732. 51. Bombasius] Cf. the description 776, 787. As it was in his hands,
of him in the Ciceronianus: ‘quo vix Erasmus succeeded in suppressing it.
alius vnquam vixit amico amicior į 57. Maguntinensis] Ep. 661.
3 (LB. i. 1010F). 738. 6. Prouerbiis] Cf. Ep. 629. 3 1.
53. de Fructu] See Ep. 211. 43n. ; 9. scripseram] In May 1517; cf. Ep.
and, for Erasmus’ opinion of it, Epp. 595. 11 n.
776, 783, 787, 796, 800. 13. ab alio] Of. Ep. 782. 20 n.
epistolam] Cf. Epp. 736, 741, 755, 14, misi] Cf. Ep. 629.