703 | TO HERMANN, COUNT OF NEUENAHR 129
Hoc erat animi vere magni. Non defuisset innocentiae patrocinium.
Reuchlino satis esse debuit quod optimo cuique probatur. Demiror
magistratus et episcopos in ea re dormitare, vt sinant istam pestem in
eruditos et claros homines impune debachari, neque quenquam existere
Herculem qui Cacum in barathrum aliquod protrahat : sic enim talia
portenta vincenda sunt, non libris. Nec vident ex isto Tartareo grano,
turam pessimam syluam, ni in tempore prospicietur. Proinde, si
mihi permittis vt te etiam admoneam, suadeo vt ingenium tuum
felicissimum et ista nobilitate dignum in his argumentis exerceas que
sint omnibus placitura.
De libello illo premendo idem sentio quod scripsi. Non est danda
ansa omnem ansam captantibus. Deinde non est offen(den)dus ille
cuius praesidio nituntur bone litterae. Neque committendum vt liber
åvøvvuos doctos omneis trahat in suspicionem. Negligantur isti
qui publicis malis crescunt. Nos seculi, imo posteritatis, negocium
agamus. Aquila non capit muscas, multo magis a scorpiis et cantha¬
ridibus abstinet generosos vngues.
Sed ego insignite impudens, qui sus Mineruam. Bene vale, vir
non tantum imaginibus clarissime. Louanii 2. Non. Nouemb.
704. To Duke ERNEST OF BAVARIA.
Deventer MS. 91, f. 69 v° (a). (Louvain. )
Quintus Curtius, 1518, tit. v° (8). 4 November 1517.
Di.p.196: D’.p.t97: F.p. 163: HN: Lond. iii. 34: LB. 276.
[The preface to Quintus Curtius, which was sent to Schiirer as a result of the
negotiations in Epp. 606, 612, 633, 693; and was published by him in June 1518.
For Duke Ernest see Ep, 386. 17 n.]
CLARISSIMO PRINCIPI HERNESTO BAVARIAE DVCI
ERASMVS ROTERODAMVS S. D.
Sı M. Tullius, omnium suffragiis vberrimus et inexhaustus facundiae
fons, fatetur eloquentiae venam facillime inarescere, ni cotidiana
legendi dicendique exercitatione sufficias, Herneste Princeps non
tantum imaginibus inclyte, quid mihi credis accidisse, cui cum vix
tenuis quidam orationis riuulus contigerit, iam anni complures in eo
studiorum genere consumpti sunt, quod adeo ad expoliendam oratio¬
nem non facit, vt quamlibet etiam benigne fluentem copiam possit
extinguere, ac dictioni quantumuis nitenti situm ac rubiginem obdu¬
703. 14. defuissent MS. 20, quod LB: quo MS. 22. permittis LB:
promittis MS. 33. Nouenb. MS.
703. 25. libello illo] The Julius 26. ille] Leo x.
Exclusus ; cf. Ep. 636. 25. 704. 1. Tullius] de Or. x. capp. 33,4.