Quod docti fauent Reuclino, plane est humanitatis. Ceterum quod
scriptis conflictantur cum isto pestilentissimo grano, tubicine furia¬
rum, organo quorundam personatorum Theologorum, ac vero Satanae 15
vicario, mihi non probatur. Ile totus ex maledicentia conflatus est:
maledictis vinci non potest, pudescere nescit, benedicere non didicit.
Et scurra perfricte frontis sibi glorie ducit fore si quocunque modo
traducatur eruditorum libris; mauult enim pluribus placere quam
optimis. Quod si mundus intellexerit illius praeuaricationem, senserit- 20
que hominem sub praetextu defendende fidei Christiane Christianam
religionem subuersum ire, tum magnam inierit gratiam apud suos
verpos: quibus id praestiterit, quod Zopyrus Dario. Dispeream nisi,
si fiat illius anatomia, non vnum Iudeum sed sexcentos Iudeos in
illius pectore comperias. Cauendus est Angelus Satanae transfigu¬
ratus in angelum lucis. Vtinam minus verum esset prouerbium,
semper ex malo Iudeo peiores fieri Christianos! Proinde cupiam
viros eruditos sese meliores iudicare quam qui spurcissimo portento
conflictentur: vnde, siue vincant siue vincantur, praeter coenum et
virus nihil auferre queant. Demiror magistratus, episcopos et Cesa¬
rem non compescere pestem istiusmodi. Facillimum est nocere, et
populus caret iudicio. Ex minima scintilla latissime grassatur in¬
cendium. Quid autem magis optent Iudei (quorum iste causam
agit, dum fingit se oppugnare) quam concordiam Christianam ita
discindi? Malim ego incolumi Nouo Testamento vel totum Vetus 35
aboleri quam Christianorum pacem ob Iudeorum libros rescindi.
Atque vtinam iste totus adhuc Iudeus esset et ceteros circunspectius
admitteremus !
Verti et secundum Theodori librum, primo castigato; vtrunque
misi Basileam. Saluta amicos, ac bene vale. 40
Louanii 3 nonas Nouemb.
Deventer MS. 91, f. 68 v°. Louvain.
E. p. 196: F. p. 331: HN: Lond. vil. 38: LB. 222. 3 November (1517).
[In sequence with Epp. 708, 712, 715.]
ERASMVS ROTERODAMVS PETRO AEGIDIO SVO.
SaALve, charissime Petre. Per omnia sacra te oro vt sortem
humanae conditionis forti feras animo. De patre bene spero; sed