OCR Output

LETTERS OF ERASMUS

668. To JOHN SIXTIN.

Deventer MS. 91, f. 55 v°. Louvain.
LB. App. 184. 16 September (1517).

ERASMVS SIXTINO SVO S. D.

Mrra huius regionis sterilitas. Ioannes Phrysius tot artium
nullam hic reperit fortunam. Ego menses complures vtcunque
alui in spem melioris fortunae. Nune ceu sacra iacta ancora in
Britanniam se confert. Optabam eum hic manere, si fortuna ar¬

5 risisset. Tu, siquid potes, adiuua. De fide testor. Eruditionem
probo; pristinam morum insolentiam fortunae iniquitas, vt spero,
correxit. Scripsi nuper et per Petrum vnoculum. Cum fratre
confabulatus sum Antuerpiae. Petrus Aegidius male languet ; ego
vsque ad mortem crucior pituita. Bene vale.

ro Louanii pridie Lamberti.

6695,68 Lo THOMAS MORE.

Deventer MS. 91, f. 93. Louvain.
LB. App. 183. 16 September (1517).

Mist me tibi per Petrum coclitem, qui se hac gracia diuertit
Caletium. Non est quod dones nisi decem aut duodecim grossos
pro itineris dispendio: cetera curata sunt a nobis omnia. Vtinam
fiat tuo commodo vt huc transuoles! Reuiuisceremus vtrique:

5 nam ipse dum Petrum Aegidium restituere conor, in sceleratissimam
incidi pituitam, quae sic me affligit vt pene extinxerit. Atensis
omnia mea probat citra exceptionem. Dorpius ex animo fauet,
sed suae gloriae perparcus est, ne dicam famelicus; quo minus
potest in amicum transfundere. Mi More, cura vt valeas et nos

10 valebimus.

Si veneris Brugas, accerse D. Marcum, decanum Sancti Donatiani
nostri amantissimum. Commissa sunt mihi quaedam titulo Impera¬
toris de rebus non leuibus. Sed quiduis fecero prius quam huius¬
modi negociis irretiar: et vtinam tu esses expeditus! Bene vale

15 etiam atque etiam. Louanii pridie Lamberti.

669. o. trasfundere MS. 12. amantissim MS, : amantissimi LB, praue.
668. 7. Seripsi] Ep. 655. requested to consult with the head of
fratre] See Ep. 655. 5 n. the theological faculty at Louvain
669. 1. Misi] Cf. Ep. 654. (Ep. 670) ; unless it were a revival of
11. Marcum]Laurinus. Cf Ep. 651. the designs upon the Papacy suggested
19 n. by Leo’s illness in the summer of 1516

12. Commissa sunt] I cannot suggest (Brewer ii. 2241,2308). Erasmus’ own
any question concerning Maximilian relations with Maximilian were of the
on which Erasmus should have been slightest.