OCR Output

661] FROM ALBERT OF BRANDENBURG 85

barbariei appellatione vindicas; imo quo tu diuinam theologiam,
ab illa antiqua ac germana in nouam quandam et impuram aliquot
iam seculis deformatam, suo splendori reddis ac priscum in nitorem 1;
restituis. Quid enim desyderari magis etate nostra potuit quam vt
emendatiora essent Veteris Instrumenti exemplaria? At te inter¬
prete omnes abstersae maculae, omnis additus nitor. Quid dolendum
magis fuit quam illum sic ab se immutatum, sic mutilum ae con¬
scissum Hieronymum in manibus haberi? At per te in lucem 20
est reductus et quasi a morte in vitam reuocatus. Macte virtute,
decus Germaniae, amabilissime Erasme ; sic itur ad astra.

Sed tu ne desine sic de te sentientem, sic erga te affectum, si
quando hac iter facies, inuisere. Et o foelicem illum (si quis nobis
illucescet) diem, quo in tuam faciem hos oculos defigemus, quo ad 25
suauissimum tuum eloquium has aures arrigemus, quo abs tuo penitus
ore pendebimus! Nihil enim inter nos et illos Titi Liuii admiratores
interesse censebimus. Quod faxit Christus Seruator vt quem absentes
ex libris admiramur, eius coram alloquio frui liceat. Sic enim
futurum speramus vt, quod diu iam quaerimus, aliquot diuorum 30
vitae elegantiori et quali tu polles stilo illustrentur. Vale, doctis¬
sime Erasme, ac te nobis serua et ostende.

Iterum vale ex oppido nostro Steynheym. Idibus septembris
manu nostra propria. Anno post natalem Christi. 1517.

631662. FROM HENRY STROMER.

Deventer MS. 91, f. 212. Steinheim.
LB. App. 181. 13 September 1517.

[As elsewhere, Hand B (a’) has been corrected by a contemporary hand (a’). |
STEDDI

Lirreras tuas, eloquentissime sapientissimeque D. Erasme, ac¬
cepi et lectitaui; quae mihi auro gemmisque preciosissimis fuere
gratiores. Quibus iterum atque iterum tua ingens humanitas ab¬
solutissime eruditioni coniuncta mihi innotescebat; siquidem quo
es doctior eloquentiorque, eo submissius te erga me barbarum geris. 5

661. 13. B: barbarie a. quo £: quomodo a, 17. veteris a : lacunam
habet B? : noui y. 19. ab B: abs a. B: mutulum a. 23. desine a:
srauare 8. de te ay: de 82. 25. B: defigamus a. 26. B: arrigamus a.
abs B: aba. 28. absentem g. go. diu om. B. 34. 1517 a : M.D.XVIII B.

661. 17. Veteris] The occurrence of In y it is corrected in accordance with
this in the earliest printed edition (61) facts,
as well as in the MS. implies certainly 27. Liuii] Cf. Ep. 401. 22.
thatit wassowrittenby Albert; who,in go. diuorum vitae] Cf. Ep. 614. 21.
spite of Hutten (HE. 75 $24), must have 33. Steynheym] On the Main, above
been misinformed as to Erasmus’ work. Offenbach; about 30 ms. from Mainz.