OCR Output

82 LETTERS OF ERASMUS [1517

lacesseres; atqueita lacesseres vt mihi non esset integrum obticescere,
s nisi simul omnia illa crimina agnoscerem: ‘sermonem Christo
‘ Deoque indignissimum,’ et ‘sermonem seipsum vndique elidentem
et omni ex parte sese falsum esse declarantem,’ et ‘sermonem intel¬
ligentiae propheticae aduersantem,’ et ‘sermonem pro pestiferis
Iudeis facientem vnaque cum illis Christum contumeliis afficien¬
1otem’, et ‘sermonem Anticyris dignum’, et ‘sermonem, cui si
pertinaciter hererem, hereticus essem ’, aliaque id genus tam multa.
Nam vnum aut alterum eiusmodi telum fortasse dissimulassem.
Meam vero, qui alias occupatissimus et ab hoc scripti genere maxim¬
opere abhorrens, compulsus sum cum homine mihi longe charissimo
15 decernere. Ex aduerso gaudent qui nobis ac rectioribus studiis male
volunt. Habent quod vtrique obiiciant, quo vtrique fidem abrogent,
quo suam inscitiam consolentur. Christum mihi parum propitium
habeam, nisi non solum hanc necessitatem verum etiam hanc victo¬
riam, quam omnes vno ore mihi tribuunt, odi.
20 Quam ob rem, mi Faber, per omnia quae tibi sacra sunt, rogo sit
hic impii certaminis finis.
Ila\wdpopeîv dpuewov 7) xaxòs dpapetv.

Quod si omnino placet cum Erasmo confligere, ab iis verbis tem¬
perato quae dissimulari non possunt. Nimium delectauimus istos

25 Veteris inscitiae mystas. Mitto ad te libellum; si forte nondum
vidisti, perlege attentius. Deinde teipsum tibi in consilium aduoca;
nec aliena instigatio te perpellat eo quo postea poeniteat peruenisse.
Et tuorum cohibe stilum: ego meos hactenus coercui. Agamus
pura vereque Christiana synceritate. In me nihil fuci reperies.

zo Bene vale. Louanii 3. idus Septemb. m.D.XVII.

660. To GERARD LISTER.

Epistolae ad diuersos p. 505. Louvain.
HIN: Lond. xii. 9: LB. 270. 11 September 1517.

[Zhe year-date added in H may be accepted in view of the connexion with
Ep. 634.)
ERASMVS GERARDO LYSTRIO SVO S, D.

Imo tibi gratiam habeo, qui mihi fraterculi istius colloquium
adornaris, tantum abest yt fuerit molestus; nam mihi hominis

659. 14. sim D. 1g. mihi add. H. 21. D; certamini MS. 22. Spapety
D: dpopetv MS. | 24. D: dissimilari MS. go. m.D.xvIx add, H.
660. 2. molestum N.

659. 5. sermonem ] Quotations, more 32n., 778. 119 seq., 784. 26 seq.
or less exact, from the second edition of 22. MaAXwdpopetv] Of, Lucian, Asin.,
Faber’s Commentaries ; cf. Epp. 597. 18. 586.