OCR Output

650] TO ANTONY CLAVA 73
periit pleuretide ; acerbum mihi, sed tamen ille pene dignus hoc s
malo, qui suis bonis frui noluerit, ne fratris quidem exemplo deter¬
ritus ab Hispaniis. Batauus qui has perfert, ita de te sentit, ita ex
te pendet, ita te respicit, vt, si nihil accedat aliud, tibi sit subleuandus,
vbi res postulabit. Negocium nosti. Saluta Robertum Cesarem et
medicum, Claua Clauum. Optimo genero ac dulcissimae filiae omnia 10
laeta precor, imprimis vxori. Mitto Apologiam qua Fabro respondeo,
sed coactissimus. Vxori salutem dicito.

Lovanii pridie Natal. Virginis matris.

651.

Deventer MS. 91, f. 51.
LB. App. 176.

To Marcus LAURINUS.
Louvain.
7 September 1517.

ERASMVS MARCO SYO S. D.

AGEREM tibi gratias, humanissime Marce, pro tam singulari in me
hospitalitate, nisi istuc tibi tam non esset nouum. Optimo fratri
tuo Mathiae, domino Hydorrhoeo, siue Flandrice mauis Waterulie¬
tensi, meis verbis gratulaberis felicem ex Hispania reditum; et
quidem adeo maturum vt reuersus sit nobis antequam illuc abierit. 5
Crumena paterna plane fatalis est; nam praeter quinquaginta coro¬
natos e coelo delapsos Brugis, mox Louanium missi sunt centum ex
aula floreni ac rursum ex Anglia triginta sex philippei. Verum hoc
habet vitii quod non minus effluit pecunia quam influit.

Nondum plane consedi Louanii, sed intra quadriduum consedero ro
sat, vt opinor, commode, idque in Collegio Liliensi apud eruditis¬
simum pariter atque humanissimum virum M. Ioannem Neuium
Hontiscotanum. Fabrum omnium suffragiis vici, verum, ita me
Deus amet, hanc ipse victoriam odi.
venisset in mentem quam vt ad hoc certamen me prouocaret! Amo 15
hominem ex animo, sed hic tantum sui dissimilem, et in me vnum
in quem minime oportuit. Apologiae libellum tibi dono mitto. Si
tibi commodum fuerit huc commigrare, senties hune Erasmum ex

Vtinam illi quiduis potius

650. 7. ex te pendet LB, scite: expendet MS.

again ; and later Vice-Chancellor. See
Val. Andreas, Fusti Acad. Louan., 1650,
pp. 40, 41, 78, 99; and de Jongh,

p. 155.

650. 6. fratris] Cf. Ep. 157. 59n.

7. Batauus] Cf. Ep. 665. 3.

Io. medicum] a Ghent physician
named Clavus (perhaps, as M. Vanden
Berghe suggests, Nagel). Epp. 681, 788
show that Erasmus wished Gilles to
consult him; and he is perhaps the
Adrian of Epp. 755, 818. See also

Epp. 719, 743. Á i
laua Clauum] an allusion to
Adag. 104: ‘clauum clauo pellere.’

651. 2. hospitalitate] Cf. p. 3.

3. Mathiae] See Ep. 201. 2n. He
accompanied Charles to Spain; cf.
Epp. 717, 740, and Gachard ii. 505.

4. reditum] Evidently a jest on the
long delay in starting.

6. fatalis] Cf. Ep. 80. 79 n.

quinquaginta] Cf. Ep. 597. 18.

7. ex aula] Cf. Ep. 616, 1.