OCR
a ox LETTERS OF ERASMUS [1517 649, Deventer MS. 91, f. 51 vo. PBSAPP: 177 To (SYLVESTER GIGLI). Louvain. 7 September 1517. [Dr. Reich is clearly right in addressing this letter to Gigli; who had taken an active part with Ammonius in procuring the dispensations asked for in Epp. 446,7. The year-date can be confirmed by many indications. ] ReverenpIssIme Pater, §.D. Memini, memini, semperque meminero singularis istius tuae in nos beneficentiae, etiam si nondum gratias nec egi nec retuli. Adeo nos distraxit partim crebra migratio ac remigratio, partim abitus Cancellarii, partim Principis molimina, partim et morbus, postremo omnia incerta, vt vix ipse mei fuerim memor. Sed breui senties animi non ingrati studium. Quid post abitum e Britannia meum nouarit in negocio meo Andreas nescio. Siquid nouatum est ab eo, queso vti perficias. Nouum Testamentum rursus est in manibus. Id primum nouitate sua quosdam offenderat, probatum tamen vsque probatissimis. Verum id estate proxima prodibit sie a me tractatum vt nemini non sit placiturum, et, vt aliquid dicam arrogantius, Leonis gloriam ac Medicium nomen aeternae famae consecraturum, si modo detur adhuc vnum annum superesse. Cum proxime essem in Britannia, Rex me singulari studio complexus est, et post hune reuerendissimus Cardinalis Eboracensis; vterque me non aspernandis conditionibus inuitauit. Bene vale, Praesul integerrime, et tuorum clientum infimo fauere perge. Louanii pridie Natal. deiparae. An. M.D. 17. Erasmus Roterodamus. ox o 17650, Deventer MS. 91, f. 50 v°. LB. App. 175. To ANTONY CLAVA. Louvain. 7 September (1517). [1517, because of the Apologia against Faber. | ERASMVS ROT. ANTONIO CLAVAE SVO 8. D. Accæpr Budaei litteras tuis inclusas, vtrasque gratissimas. Pudet hoc nomine gratias agere, qui tot nominibus debeam. Dici vix possit quanta me humanitate theologi prosequuntur, cum primis autem M. N. Atensis Cancellarius, Dorpius et Vianensis. Buslidius 649. 9. sua scripsi: sui MS. II. tractactum MS, 649. 4. abitus Cancellarii] Cf. Ep. 608. 2 n. 16. inuitauit] Cf. Ep. 577. 650. 4. Cancellarius) See Ep. 643. 8 n. Vianensis] Guilielmus Ioannis He was M.A. at Lou vain in 1489, and taught in the Collège du Chateau. In Feb. 1500, being already B.D., he was Rector of the University. Im 1505 he was appointed Prof. of Theology and therewith ‘ plebanus’ of St. Peter’s Church. He was D.D. 6 Oct. 1506 ; in Feb. 1508 Rector