OCR
625 | TO CHRISTOPHER OF UTENHEIM 49 meam vicissim in te grati animi propensionem testatam efficiam, et posteritati, si quid meae possint literae: imo quo melius dicam, vt posteritas in te boni praesulis imaginem accipiat, in me seduli clientis exemplum. Sed hactenus varie in tot curas distractus, hinc studiis meis, hine aulae negociis vel nugis potius, 10 hine theologorum quorundam odiis, meminisse magis poteram officii mei quam praestare. Nune cum theologis pax est altissima, nisi quod reclamant adhue cucullati pauculi, sed procul, et in absentem dumtaxat oblatrantes, praesertim vbi calices reddiderint eos disertos. Ab aula me prorsus auulsi. Louaniisedeo; cum coelo satis conuenit. 15 Spero dabitur commoditas animo meo satisfaciendi; nec tamen Basileam excussi animo, sed est cur hic expediat menses aliquot desidere. Id quid rei sit, partim indicaui Ludouico Bero. Neque vero me istuc perinde inuitarit coeli vestri amoenitas atque animus iste tuae celsitudinis tam in nos propensus. Pro officiis et humani- 20 tate qua Beatum Rhenanum, rarae probitatis virum, prosequeris, non minorem habeo gratiam quam si in meipsum collocasses. De nouis rebus ex aliorum literis cognosces. Bene vale, reuerende pater. Louanii, An. M.D. XVII. Erasmus. 25 299626. To Lucas PALTURUS. Auctarium p. 183. Louvain. F. p. 158: HN: Lond. in. 24: LB. 262. 23 August 1517. DES. ERASMVS ROTERODAMVS INSIGNI IVRIS VTRIVSQVE DOCTORI D. LVCAE PALIVRO SVO S. D. Qvop recte vales, gaudeo ; quod nostri non solum memor es verumetiam studiosus, habeo gratiam; quod honestum locum obtines apud Antistitem omnium optimum, magnopere tibi gratulor. Opto vt tua felicitas quam maxime diutina sit, semperque maior, ac precor vt quod facis facere pergas, vt Erasmum integerrimo Praesuli tuo 5 commendatum reddas ; quo mihi nihil magis est in votis. Vtinam orbis haberet multos illius similes! Bene vale. Louanii, pridie Bartholomaei. Anno. M.D.XVII. 625. 7. et MS. : etiam H. 8. imaginem D: exemplum MS. 9. varie MS.: vnus D. 13. cucullati MS.: personati D. 14. praesertim . .. disertos add. D (eos add. F). 18. quid rei sit add. D. Ludouico add. H. 19. D: inuitaret MS. 23. R® MS.: Reuerendiss. D: suspiciende H. 24. Louanii, An. m.p. xvit add. D. 25. Erasmus om. D. 625. 14. calices] Cf. Hor. Ep. 1. 5. 19. getting the balance of his pension; 18, Id quid rei sit] The difficulty of cf. Epp. 597. 26 n. and 627. 5-8. ALLEN III E