OCR
38 LETTERS OF ERASMUS [1517 5 et Georgiani, quas ais te nunquam accepisse ; eiusque rei culpam in me transferre videris. A qua tamen vel te iudice, nisi nimium fallor, facillime me liberabo. Etenim apertissime ostendam nihil in illis litteris ad te fidelissime perferendis a me factum esse quod a nostra amicitia, quam ego religiosissime colo semperque colam, alienum 10 fuerit. Fateor igitur illas litteras mihi ab Ammonio nostro fuisse missas atquo redditas, cum in castris Elueticis essem prope Mediolanum. Sed eo tempore mihi fuerunt allatae, quo non modo non tibi tuas sed nec Regi meo (re, id maxime postulante) tabellarium aliquem mittere potuerim ; nam omnia itinera quae Germaniam versus 15 tendebant, ab hostibus vndique occupata fuere ; idque consulto factum fuit, vt et litterae nostrae et pecunia in stipendium militum missa interciperetur. Quo factum est vt tuas apud me litteras compluribus diebus retinere cogerer, ne negligentia mea manifeste perirent. Sed vt primum hostes cum vi tum necessitate compulsi illa reliquerunt 20 loca, litteras perferendas ad te dedi cuidam (vt videbatur) perquam honesto viro recta Basileam profecturo, et cui fama tu (quod mihi pergratum fuit) fuisti notissimus. Vno vero post mense perueni Tridentum, vbi intellexi te ex Basilea nescio quo discessisse: id quod fortasse feceras ante aduentum illius cui tuas ad te dedi litteras. 25 Itaque hine coniitio euenisse vt litterae illae perierint, et fortasse nuntius vna cum litteris. Nam vt periculum ab hostibus imminens taceam, latronum plena erant omnia. Hac de re sepius tibi scripturus eram: sed ab illo tempore nunquam vbi locorum esses audire potui ante instantis mensis diem 30 decimum quintum, quo litteras a Moro nostro non tam Britanno nunc quam Vtopiano accepi; quibus intellexi tibi apud illustrissimum Principem tuum, Regem Catholicum, optime esse et honorifice. Es enim, vt audio, amplo auctus sacerdotio et in consiliariorum regiorum ordinem ascitus. De quo vt vehementer gaudeo, ita supra modum: 35 doleo te Britanniam nostram reliquisse, nee vlla illic conditione retineri potuisse: tametsi, vt Morus mihi scripsit, a reuerendissimo domino Cardinali Eboracensi magnifica esset tibi oblata conditio. Sed vbicunque terrarum eris, Deum immortalem precor vt omnia secunda, fausta et felitia tibi eueniant. AS: B: Georgeani a. B : accipisse a, eiusque £ : eiusdem a. 7. B: apartissime a. 13. B: tabilarium a. 17. B: aput a. 19. B: necescitate a, 28. B : scipturusa. 39. B : euenient a. 11. Mediolanum] Pace was with the 1931, Swiss before Milan, 24 March — p. discessisse] c. 12 May 1516; ch 15 April 1516 ; see Brewer ii, pp. lxix- Ep. 407. i Ixxvi È 38. sacerdotio] Cf. Ep. 436. 5 n. 23. Tridentum] Pace was in Trent consiliariorum] Cf. Ep. 370. 18 n. 12-23 May 1516; see Brewer ii. 1877, 37. conditio] Cf. Epp. 577 and 694.