Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000027/0000

MB_026_B_006

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
695
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000027/0071
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 72 [72]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000027/0071

OCR

36 LETTERS OF ERASMUS [1517 te nominem ; quippe cum sit maximus is nostri saeculi error, quod qui sit vere Christianus ignoretur, Christianos vulgus eos appellat qui nulli rei tam sunt dissimiles quam Christo vnde nomen habent. At vide, mi Erasme, quam minime vanis epithetis oneret aures tuas ro pientissimas Glareanus, qui malit te vere Christianum appellare quam vel doctissimum vel eloquentissimum. Quod enim nomen est aeque dignum ac Christianum ? Deinde de aliquo vere dici posse quid pulchrius? Esto is omnia alia habeat. Vtinam haec omnibus theologis mens esset quae tibi, vt tam prodessent quam tu, vt tam 18 incitarent ad virtutes, vt tam exemplo praeessent quam loquacitate vincunt omneis, vt malint vniuerso mundo, vt tu, consulere ! Omnibus prodes, nemini obes, omnes excitas, omnes inflammas. Deus Optimus Maximus quam longissimos tibi tribuat dies, vt quam diutissime prosis vniuerso orbi succurrasque ignorantiae hominum. 20 Sed haec hactenus. Legi adeo nuper, cum Parrhisios venissem, epistolam eam quam ad Episcopum Parrhisiensem scripseras. Quaeris quid fecerim? Partim letabar quod ab homine eruditissimo tam eximie laudarer ; partim item irascebar execrabarque caput meum, quod is non essem quem Erasmus ita belle pinxerat, suo videlicet 25 candore quo in omneis vtitur ; partim gratulabar rursus mihiipsi quod exemplum praescriptum haberem, non qualis essem sed qualis esse debebam. Potissimum quare dolerem erat, quod non modo desperarim nil simile me posse Erasmo meo referre, sed ne verbis quidem vel tantillum assequi quo minus ingratus videar, quantum30 cunque animo gratus meo. Verum abunde (tanti es candoris humanitatisque) satis g(r)atiarum retuli, si is aliquando ero quem candide magis quam vere descripsisti. Diceret alius, ‘Ago tibi, doctissime Erasme, gratias immortales, ingentes, et illas omneis amplissimas’. Sed mehercule talia ignoro, vel quia adulari non didici, vel quia tu 35 eiusmodi fucos odisti semper, homo tam gloriae cupidus quam vel Christus vel Paulus. Quapropter, charissime parens ac praeceptor, cum quod retribuam neque habeam neque sciam, vnice te amabo, amabo te vnice, et profecto te vnice amo. Es tu in eorde meo sepultus, eademque dies et memoriam tui et vitam eripiet. 40 Benigne me excepit Budeus, humanissime tractauit Copus, familiarissime mihi cognitus Faber Stapulensis: quem eum inueni quem tu semper vna cum Beato amico nostro praecipuo praedicabas, virum certe integerrimum humanissimumque. Episcopum certa de causa 9. vanis a: nouis LB. 19. a?; ignorantie al. 20. Parrhisios soripsi secundum », 45, vbi a? primum Parrhisiis scripsit, mox correxit : Parrbisiisa. 35. %: fuces at, 41. eum corr. LB: cum a. ar. epistolam] Ep. 529. Copus] See Ep. 124. 16 n. 40, Budeus] Cf. Ep. 609. 19 seq. 42. Beato] Cf. BRE, 1, 6, 10-1, 24-5:

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1515 px
Image height
2579 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
984.19 KB
Permalink to jpg
edr_000027/0071.jpg
Permalink to ocr
edr_000027/0071.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit