S. D. ELOQVENTISSIME ac doctissime domine Erasme, etsi non
deceat coruum olori canere, ego audaculus tamen tibi, viro extra
omnem ingenii aleam posito, mea inculta et barbar(ijei squalore
obsita scripta mittere duxi, tua magna, immo ingenti, et humanitate
et eruditione fretus. Tibi scribens inelegantes litteras, vt elegantis¬
simas accipiam, facio more heredipetarum donantium locupletibus
capularibus senibus munuscula, vt accipiant grandia munera. Hu¬
manissime Erasme, litterae Eutychii ad manus meas—ipse enim
absens erat—venerunt; quas reuerendissimus Archiepiscopus Magun¬
tiacus, dominus meus clementissimus, aperuit et legit. Sperabat
nanque litteras et Eutychii et meas circa Calendas Ianuarias tibi
scriptas, perfidia latorum non praesentatas, vti scribis, tibi redditas ;
quibus te nomine Principis conuenimus. Desyderabat nanque
dignatio sua vt tibi scriberemus. Dolenter clemens ac optimus
Princeps accepit tibi meas litteras non esse praesentatas. Sua
celsitudo non modo desyderat sed et petit, sicuti et ante tibi seri¬
pserim, vt aliquando eam petas; optat enim tuam indies praesentiam
et consuetudinem amiciciamque, velitque libenter in te officia, quae
tua industria et sapientia meretur, pro facultate sua conferre, et tibi,
si commode per ocium liceret, hane prouinciam iniungere, vt prin¬
cipum sanctorum gesta mandares litteris. Sunt vitae eorum adeo
indocte et barbare descriptae vt, si aliquid etiam veritatis contineant,
mera mendacia videantur. Nemo melius te homine doctissimo, qui
pelagus sacrae Scripturae et historiarum transcurrit, legit et relegit,
hoc facere posse arbitratur. Quod si aliquando te facere contingeret,
Deus optimus maximus referet gratiam ; ac dominus meus Episcopus,
cuius studium est nostram sanctissimam religionem semper adiuuare,
conseruare ac augere, tibi et gratias habebit et referet. Ceterum
tuae excellentiae opto inconcussam et animi et corporis sanitatem,
petens, quotiescunque tuos numerabis obsequiosos familiares, ne tui
Stromerii nomen sileas [nostrum]. Vale.
Datum obiter Maguntini vicesimaquarta Iulii Anno post natalem
Christi 1517.
Totus tuus Heinricus Stromer Aurbachius, medicinae doctor.